Scrigroup - Documente si articole

     

HomeDocumenteUploadResurseAlte limbi doc
AstronomieBiofizicaBiologieBotanicaCartiChimieCopii
Educatie civicaFabule ghicitoriFizicaGramaticaJocLiteratura romanaLogica
MatematicaPoeziiPsihologie psihiatrieSociologie


Lectii de latina – curs practic

Gramatica



+ Font mai mare | - Font mai mic



Lectii de latina – curs practic


Cititi cu atentie, traduceti si analizati lectiile de mai jos:


LECTIO PRIMA (1)



1 -- Latine loqueris?

2 -- Nondum latine loquor: haec mihi prima lectio est.

3 -- Cito latine loqueris.

4 -- Lingua latina difficilis est.

5 -- Minime! Lingua latina difficilis non est.

6 -- Recte dicis, sed Roma non uno die aedificata est.

7 Loquor, loqueris, loquitur, loqui.

8 Dicis, est, difficilis.

9 Latine, recte, lingua latina.


LECTIO SECUNDA (2)

1 -- Quis venit?

2 -- Ego venio: tabellarius sum!

3 -- Domum venis; epistulam mihi das.

4 -- Ita Domne, epistulam tibi do.

5 -- Da, quaeso, poculum parvum caffei!

6 -- Illi poculum magnum vini do.

7 -- Ille non multum caffei dat.

EXERCITATIO

1 Est mihi multum caffei.

2 Tabellarius domum venit.

3 Ego domum non venio.

4 Quis latine loquitur?

5 Latine non loqueris?

6 Tabellarius recte dicit.


LECTIO TERTIA (3)

1 – Quid quaeris?

2 -- Hanc epistulam non intellego.

3 -- Tibi auxilio esse possum.

4 -- Potesne? Hoc mihi magno gaudio est.

5 -- Da illam! lingua italica scripta est.

6 -- Amicus tuus Fabricius te Romam invitat.

7 Familiam quoque tuam accipere

potest.

8 -- Amicus meus generosus est.

9 -- Tu quoque, homo bonus es.

10 Sum, es, est, esse.

11 Possum, potes, potest, posse.

12 Amicus meus, familiam tuam.

13 Magno gaudio, lingua italica.

EXERCITATIO

1 -- Quid quaerit amicus tuus?

2 -- Amicus meus epistulam quaerit.

3 Tabellarius multum vini accipere potest.

4 Lingua italica difficilis non est.

5 Illi magno gaudio est latine loqui.

6 -- Potesne domum venire?

7 -- Ita, Domne, venire possum.


LECTIO QUARTA (4)

Salve Felix!

1 -- Salve Felix! Ut vales?

2 -- Valeo! Quid vis?

3 -- Fratres tuos videre volo.

4 -- Nescio ubi sint. Soror autem domi adest.

5 Pater et mater quoque adsunt, sed fratres absunt.

6 Mihi est soror una.

7 Tibi sunt sorores tres et frater unus.

8 Illi nullae sunt sorores.

9 Fratres tres sumus. Sorores duae estis.

10 Sum, es, est, sumus, estis, sunt, esse.

11 Absum, abes, abest, absumus, abestis, absunt, abesse.

12 Homo unus, mater una, poculum unum; homines duo, matres duae, pocula tria

EXERCITATIO

1 Homines tres domi adsunt.

2 Homo unus domum venit.

3 Videsne fratres meos ?

4 Sorores tuae italice loqui possunt.

5 Quid dicas non intellego.

6 Potesne mihi auxilio esse?

7 Soror mea tibi nulli auxilio esse potest.


LECTIO QUINTA (5)

Ad theatrum imus

1 Hodie ad theatrum imus.

2 Gregem optimum esse dicunt.

3 Theatrum quo itis Odeum vocatur.

4 Totam urbem transeunt sed theatrum non inveniunt.

5 -- Quo adis? -- Eo ad theatrum, sed id non invenio.

6 Si hanc viam sequeris, erras.

7 Si viam rectam sequor, non erro.

8 Si fratres suos sequitur, non errat.

9 Errare humanum est.

10 -- Homo felix! Romam venis et Capitolium videre potes.

11 -- Recte dicis, amice! Si quam urbem visito, ad cinematographium adire non omitto.

12 Invenio, invenis, invenit, inveniunt, invenire.

13 Sequor, sequeris, sequitur, sequuntur, sequi.

EXERCITATIO. –

1 Homo bonus viam rectam sequitur.

2 Quis est ille homo?

3 Ille homo Felix vocatur.

4 Ego vocor Julius.

5 Bonum est fratres et sorores videre.

6 Si me latine loqui vis, da mihi poculum vini.

7 Epistulam nullam invenio.

8 Potesne mihi esse auxilio?


LECTIO SEXTA (6)

Victor tabulam multiplicatoriam novit

1 -- Victor! Nostine tabulam multiplicatoriam?

2 -- Ita, Magister, eam novi.

3 -- Ergo dic eam memoriter.

4 -- Ecce, Magister!

Cantitans : Na nanana na nana; na nana na nanana

5 – Quid audio? Stupide puer! Non impune me irridebis.

6 -- Minime te irrideo, Magister Tantum musicae memini;

verborum autem oblitus sum !

7 Novi, novisti, novit, nosse.

8 Dico, dicis, dicit, dicere.

CANTILENA

In nemore vicino

Auditur cuculus,

Nam e quercu buboni

Respondet vocibus :

Cucu, cuc, cucu, cucu, cucucucucucu! (bis)


LECTIO SEPTIMA (7ª)

Romam imus

1 -- Ubi estis et quo itis?

2 -- In raeda sumus, Romam imus.

3 -- Rectane in Italiam itis?

4 -- Minime! Feriae sunt! Massiliae aliquot dies demorabimur

5 et totam hebdomadam Genuae.

6 Massiliae, in deversorio noctes agemus,

7 Genuae, avus nos domi accipiet.

8 Genua et Roma in Italia sunt. Avus meus Italus est.

9 Eo Romam, is Massiliam; it domum; in deversorium imus.

10 Sum Romae, es Massiliae, est domi; in deversorio sumus.

11 Avia it Lugdunum birota. Lugduni Rhodanum videt.

12 Eo, is, it, imus, itis, eunt, ire.

13 Ago, agis, agit, agimus, agitis, agunt, agere.

EXERCITATIO.

1 Raeda ad theatrum eunt.

2 Sorores in theatro cum avia adsunt.

3 Genuae italice loquor.

4 Lugduni gallice loqueris.

5 Puer stupidus irridet avum qui Massiliam it birota.

6 Quid hodie agitis? Nihil agimus.

7 In cinematographio noctem agere volumus.

8 Homines graves non esfis.



LECTIO OCTAVA (8ª)

Sarcinas collocamus

1 Hodie eximus peregrinatum.

2 Difficile est sarcinas in raeda collocare.

3 Uxor enim multas arcas vestibus suis implet.

4 Mihi tantum bulgam unam parvam relinquit.

5 Arcae magnae et bulga parva in raeda tandem collocatae sunt.

6 Abimus. Equi duo raedam velocem trahunt.

7 Inter raedas et currus, equos meos firma manu rego.

8 Equus parvus plaustrum magnum trahit, et tarde progreditur.

9 Equum plaustrumque facile antecedo.

10 Plaustrum magnum tarde trahitur et a me facile anteceditur.

11 Vehiculum velox vehicula tarda antecedit.

12 Aspicio arcam, equum, vehiculum.

13 Aspicitur arca, equus, vehiculum.

14 Aspicimus arcas, equos, vehicula.

15 Aspiciuntur arcae, equi, vehicula.

EXERCITATIO

1 Ubi est equus?

2 In raeda est equus.

3 Quo eunt equi quattuor?

4 Ad theatrum eunt.

5 Currus velox raedam tardam antecedit.

6 Quid quaeris? Currum velocem quaero.

7 Lugdunum ire volo.

8 Uxor bulgas suas in raeda non collocat.


LECTIO NONA (9ª)

In deversorio

1 -- Salve, Caupo! Potesne nos accipere ?

2 -- Salve, Domne! Vos omnes libenter accipiam. Locus non deest!

3 -- Opus est cubiculo cum lecto uno, et cubiculo altero cum lectis

duobus.

4 -- Ecce! cubiculum decimum quartum in tabulato primo et cubiculum

vicesimum sextum in.tabulato altero.

5 Josephe! Affer impedimenta et monstra cubicula !

6 Ecce cubiculum! Per fenestram portum videre potes.

7 -- Quam caeruleum est mare ! Quot naves aspicio !

8 Magna navis oneraria, quae cursum in altum dirigit, Graeciam petit.

9 Cubiculum mihi placet. Quanti constat?

10 --Hoc cubiculum octo francis constat; alterum duodecim.

11 Cubiculum, in cubiculo; cubicula, in cubiculls.

EXERCITATIO. –

I Volo cubiculum magnum cum lectis duobus.

2 Cubicu]a parva cum lectis singulis volunt.

3 In deversorio illo desunt cubicula cum lectis binis.

4 In cubiculo magno arcas collocat.

5 Vos omnes in cubiculo meo accipiam.

6 Quanti constat hoc cubiculum cum lectis ternis ?

7 Quindecim francis constat.

8 Hoc deversorium mihi placet.


LECTIO DECIMA (10ª)

Quota hora est?

1 – Quota hora est?

2 -- Dimidia hora est

3 -- Non intellego! Cujus horae dimidia est ?

4 -- Nescio! Tantum scio dimidiam esse: acus minor horologio meo

deest.

5 – Quando Lutetiam reliquisti?

6 -- Heri sexta hora et dimidia Lutetiam reliqui.

7 Lugdunum hodie tertia hora postmeridiana relinquo.

8 In hanc urbem adveni decima hora et quinta decima minuta, id est

decima hora et quadrante.

9 Manes Lugduni quattuor horas et quadraginta quinque minutas.

10 Nobis est otium: visne mecum prandere ? Ecce popina !

11 -- Optime! Valde esurio; popinam adeamus !

12 Relinquo, relinquis, relinquit, relinquimus, relinquitis, relinquunt,

relinquere.

Reliqui, reliquisti, reliquit, reliquimus, reliquistis, reliquerunt,

reliquisse.

EXERCITATIO.

1 Navis oneraria sexta decima hora et quinquagesima minuta portum

reliquit.

2 Si esuris, popinam adire possumus.

3 Mihi est otium : Lutetiam videre volo.

4 Quando popinam reliquisti?

5 Hora vicesima altera eam reliqui.

6 Multa vini pocula bibisti.

7 Minime, caffeum tantum bibi.


LECTIO UNDECIMA (11ª)

Facilius in eo ponitur poculum

1 Musicus clarus,sed satis ad potionem pronus, a diurnario interrogatur.

2 -- Unde orta est, Magister, peritia tua?

3 -- Ab avo meo, sine ullo dubio, nam fidiculis peritissime canebat.

4 -- Tu vero, cur clavichordium potius elegisti?

5 -- Quia facilius in eo quam in fidiculis ponitur poculum !

E Vita Latina (Septembri 1961, A. RODOT).

6 Clavichordium est instrumentum musicum cujus chordae malleis

percutiuntur.

7 Musicus bibulus facile poculum in clavichordio ponit.

8 Poculum a musico bibulo in fidiculis difficulter ponitur.

9 Sol in oriente oritur. Julius Caesar e gente nobili ortus est.

10 Eligo, eligis, eligere. -- Elegi, elegisti, elegit, elegerunt, elegisse.

11 Pono, ponis, ponere. -- Posui, posuisti, posuisse ;

12 Ponor, poneris, poni. -- Positus sum.

EXERCITATIO.

1 Musicus non esurit, sedl potionem bibere vult.

2 Diurnarius musicum bibulum interrogat.

3 Musicus fidiculas in raeda ponit.

4 Fidiculae in raeda ponuntur.

5 Fidiculae in raeda positae sunt.

6 Bulga in raeda posita est.

7 Clavichordium in cubiculo parvo difficulter positum est.

8 Quanti constant fidiculae? Constant mille francis.

9 Cur cubiculum vicesimum tertium elegisti ? Quia de fenestra portum

videre possum.


LECTIO DUODECIMA (12ª)

Cur difficile?

1 -- Quid tibi, Lucia? Tristis videris. Num aegrotas?

2 -- Omnia male se habent. Operam perdo. Difficile est lectiones

discere.

3 -- Cur difficile? Num omnia ad verbum discis?

4 -- Minime, sed verborum significationem et formam in memoria

servare non possum.

5 -- Nil mirum! Oportet verbi cujusque septies oblivisci antequam ejus

optime memineris.

6 -- Estne hoc proverbium apud Sarmatas? Talia enim legi in methodo

sarmatica.

7 -- Euge! Si jam linguam sarmaticam sine molestia didicisti, quanto

facilius linguam latinam disces. Nonne sententias intellegere incipis?

8 -- Incipio quidem sententias cursim legere et paulatim intellegere.

9 -- Macte! Bonam viam sequeris. Etiam et etiam iterare oportet.

10 Lingua latina non omnino facilis est, sed nullo modo disci non

potest.

11 Lectiones disco; linguam sarmaticam discis. Lectionum obliviscor;

tabulae multiplicatoriae meministi.

12 Disco, discis, discit, discunt, discere; discitur, discuntur, disci;

13 Didici, didicisti, didicit, didicerunt, didicisse;

discam, disces, discet, discent.

CARMEN

Luna dum in caelo

Luna dum in caelo

Lucet, opus est

Ad scribendum stilo.

Dare quis potest?

Lucerna exstincta,

Me miserrimum !

Janua reclusa,

Da auxilium

(Extras din Carmina Latina, chansons la-

tines recueillies par Sydney MORRIS. Edi-

teur : Centaur Books, Slough (Angleterre).)


LECTIO TERTIA DECIMA (13ª)

Epistula ad Fabricium

1 -- Fabricio respondere debeo. Habesne papyrum ?

2 -- Hic est papyrus! Visne atramentum et calamum ?

3 -- Gratias : mihi est stilographium. Incipiamus !

4 Marcus Dupont Fabricio Martini salutem plurimam dicit!

5 Si vales bene est; ego valeo !

6 Perlibenter epistulam tuam acceptam legi.

7 Tibi gratias multas ago propter benignitatem tuam.

8 Adveniemus Genuam die 25° (vicesimo quinto) mensis julii, ad

horam nonam antemeridianam.

9 Cum gaudio vos revisemus et vobiscum plures dies agemus.

10 Salve, optime Fabrici, valete tu tuique omnes.

11 Scribebam Lutetiae Parisiorum, die 19° (undevicesimo) mensis julii

anno 1963° (millesimo nongentesimo sexagesimo tertio).

12 Epistulam in involucrum insero. Inscriptionem scribo.

Pittacium conglutino et officium cursuale peto.

EXERCITATIO.

1 Difficile non est epistulam latinam scribere.

2 lnscriptione indicamus cui homini epistula perferri debeat et in quo

loco sit ejus domicilium.

3 Inscriptio mea est : Carolus Durand 12 (in domo duodecima), via

Lugdunensi, Lutetiae Parisiorum, Gallia.

4 Ubi est officium cursuale? Est in hac via.

5 Fabricius accepit epistulam a Carolo scriptam.

6 Epistulam tuam accepi et eam libenter legi.

7 Quando advenietis? Adveniemus die septimo mesis junii.

8 Libenter vos accipiemus.


LECTIO QUARTA DECIMA (14ª)

Venite cenatum

1 In urbe Massilia ambulantes, non longe a portu, Marium invenimus.

2 -- Salve Marce ! clamat ille. Quid agis in urbe nostra ?

3 -- Salve et tu Mari ! Romam imus, sed aliquot dies Massiliae

demoramur.

4 -- Venite igitur cenatum apud me! Domi cenantibus nobis otium

loquendi erit.

5 -- Ubi est domus tua?

6 -- Facile invenies : exi ex urbe porta Aquarum Sextiarum

7 Perge recta usque ad tertium vicum sinistrorsum

8 Per hunc vicum iter fac trecenta metra

9 Ibi, dextrorsum, domum videbis cum janua rubra quae non omnino

clausa erit.

10 Pede januam urgebis et intrabis.

11 -- Cur pede ?

12 -- Quia manus erunt plenae

13 munerum quae sine ullo dubio nobis afferes.

EXERCITATIO.

1 Per Genuam urbem Romam petis.

2 Portum peto ubi naves multae sunt.

3 Via Aurelia Romam eo.

4 Porta Aurelia Roma exeo.

5 Per vicum parvum, urbe Massilia abimus.

6 Massiliae vici multi sunt.

7 In urbe Lutetia domus multae sunt.


LECTIO QUINTA DECIMA (15ª)

Cupio locustam

1 -- Ubi prandere possumus ?

2 -- Hospites in triclinio prandent. Quot estis ?

3 -- Quattuor sumus.

4 -- Assidite ad hanc mensam.

5 -- Maria! Affer omnia ad prandium quattuor convivarum necessaria.

Convivae in triclinio sunt.

6 Maria est nomen famulae. Famula quattuor catinos affert

7 Apud unumquemque catinum, ponit poculum, cultrum, cochlear,

fuscinulamque unam.

8 -- Quid edere cupitis? Hic est ciborum index.

9 Parvus Victor indicem capit et respondet :

10 -- Ego cupio locustam jure armoricano, deinde leporem vel cuniculum assume venatorio more, denique crustulum cum malis.

11 Mater irata colaphum Victori ducit, dicens :

12 – Nimia cupis! Nobis satis erunt, panis, ova, caseum.

EXERCITATIO.

1 Mater ponit crustulum in catino.

2 Famula leporem in triclinium affert.

3 Famulae lepores in triclinia afferunt.

4 Lepus sex francis constat.

5 Lepores in triclinio prandere non cupiunt.

6 Quanti constat locusta ? -- Decem francis !

7 Nimio constat.

8 Quis est hic cibus? –

9 Cibum quem cupio, in indice non invenio.


LECTIO SEXTA DECIMA (16ª)

Quid interest inter ?

1 PAULUS. -- Scisne quid intersit inter : birotam, sciurum, familiam?

2 PETRUS. -- Omnino nescio! Invenire non possum.

3 PAULUS. -- Hoc tamen facile invenitur : pone sciurum birotamque sub arbore et exspecta quid sit futurum

4 PETRUS. -- Non intellego ! Quid dicere vis?

5 PAULUS. -- Qui primus ascendit in arborem, is est sciurus!

6 PETRUS. -- Bene! Callidus es. Sed tantum dixisti quid interesset inter

sciurum et birotam. Quid autem de familia?

7 PAULUS. -- Familia valet! Tibi gratias ago!

8 Sciurus in arborem ascendit.

9 Simius de arbore descendit.

10 Sciuri in arbores ascendunt.

11 Simii de arboribus descendunt.

EXERCITATIO.

1 Quid de Victore? -- Victor valet.

2 Quid de equis? -- Valent.

3 Avia Victoris in arbores ascendit.

4 Quis descendit de tabulato altero?

5 Nemo descendit de tabulato tertio.

6 In nemore vicino, sciurus difficile invenitur.

7 Quod respondas, id non intellego.

8 Homo a simio originem ducit.

9 Quis hanc rem stupidam scripsit?

10 Diurnarius facile scribit.


LECTIO SEPTIMA DECIMA (17ª)

Abi cubitum

1 -- Juli! Abi cubitum!

2 -- Mamma, precor! Nolo cubitum ire : somnus me non urget.

3 Mater Julium per gradus usque ad cubiculum trahit.

4 -- Si puer bonus eris, cras tibi crustulum dabo.

5 Julius puer bonus est: vestem deponit et lectum petit; sub linteo lodicibusque mergitur, et in somnum labitur.

6 Johannes, cum it cubitum, calceos in pavimentum vehementer proicere solet.

7 Die quodam, vicinus ei dicit : “Amice, precor! Noli nocte calceos tam

vehementer projicere, fragor in cubiculo meo auditur, itaque e somno expergiscor.”

8 -- Da veniam, respondet Johannes, calceos jam non projiciam.

9 Nocte sequenti, Johannes cubitum it, vestem deponit, calceum

priorem in pavimentum projicit, et hunc, o horror, subito vicini meminit

10 Sed quid faciat ? Calceum alterum in pavimento leniter cauteque

ponit, et in somnum labitur.

11 Postero die, vicinum videt eique dicit: “Meliusne. hac nocte dormisti ?”

12 Tunc respondet vicinus : “Pessime etiam dormii : unum calceum

cadentem audivi et alterum totam noctem exspectavi !”

EXERCITATIO.

1 Volo te cubitum abire.

2 Non vult me calceos in pavimentum projicere.

3 Vis Julium in lecto dormire.

4 Marius vult nos januam pede urgere.

5 Quo calceus projicitur? -- Calceus in pavimentum projicitur.

6 Ubi est Julius? -- Julius est in lecto.

7 Calcei de tabulato quadragesimo quinto projiciuntur.


LECTIO DUODEVICESIMA (18ª)

Jentaculum sumo

1 Mane e lecto septima hora surgo.

2 Barbam rado; corpus lavo; induo me vestibus.

3 Tintinnabulum ago. Famula jentaculum affert.

4 Est in lance poculum caffei ac lactis, panisque tostus cum butyro.

5 Caffeum non est calidum! Potesne id recalfacere ?

6 Post decem minutas famula cum caffeo calido nondum rediit.

7 Januam aperio; calceos meos aspicio, quos puer polire noluit.

8 Redit tandem famula; jentaculum statim sumo.

9 Vae! Uritur mihi gula! Nunc caffeum fervens est!

10 Haec omnia mihi moram fecerunt : ad tramen assequendum curram

oportet.

Proverbia

11 Ipsi agere debemus id quod rectius curare volumus.

12 Quot servi, tot hostes.

CANTILENA

Ego sum pauper !

Nihil habeo

Et nihil dabo!


LECTIO UNDEVICESIMA (19ª)

Paenula tibi convenit

1 -- Quid! Sine paenula domo exire non dubitas !

2 -- Paenulam in sarcinis collocare neglexi. Regiones meridianas

semper tepidas esse credebam.

3 -- Erravisti! Aquilo saepe nobis aërem frigidum affert. Propter hunc

ventum hodie temperies frigida est.

4 -- Ubi paenulam emere possum?

5 -- Non desunt tabernae in hac via. Veni mecum! Ecce taberna Olivae :

ille mercator mihi amicisque meis vestes lautas pretio modico

vendit.

6 -- Salve Oliva! -- Salvete Domni! Quid vobis?

7 -- Fac videamus paenulas!-Ecce paenulae!-Quanta paenularum copia!

8 -- Quod est judicium tuum de istis paenulis cinereis? Quid de illa

fusca?

9 -- Color hujus paenulae mihi non displicet. Eam probemus !

10 -- Haec paenula tibi miro modo convenit.

11 -- Et cum paenula, visne alia vestimenta? Subuculam, mastrucam,

bracas, pallium ? Quid de hoc petaso?

12 -- Haec paenula mihi satisfacit. Possumne eam cursuali perscriptione

solvere?

13 Perscriptionem implet et eam Olivae porrigit.

EXERClTATIO.

1 Oliva sine mora paenulas affert.

2 Quod est judicium vestrum de istis bracis rubris?

3 Bracae rubrae homini gravi non conveniunt.

4 Subucula sub mastruca induitur.

5 Induit se mastruca super subuculam.

6 Illarum paenularum colores mihi placent.

7 Hoc vestimentum mastruca dicitur, illud autem pallium.

8 Graeci pallio induebantur, Romani autem toga.

9 Hi “gens togata”, illi autem “gens palliata” vocabantur.


LECTIO VICESIMA (20ª)

Tibi opto bonum visum

1 Operarius quidam in fabrica lignaria opus suum faciebat.

2 Ita inscitus is erat ut quodam die sibi nasum serra mechanica stupide

secuerit.

3 A medico curatus, domo tamen exire nolebat : sine naso se ridiculum

videri arbitrabatur.

4 Amicus bonus nocte domum ejus advenit, eique dixit :

5 -- Veni mecum! Una ambulabimus. Te aërem purum respirare oportet.

Nocte nemo deformitatem tuam videre poterit.

6 Post ambulationem, amicus amico dixit :

7 -- Tibi opto bonam noctem, bonam valetudinem, bonum visum!

8 Alter respondit : -- Propter bonam noctem bonamque valetudinem tibi

gratias ago. Sed cur mihi bonum optes visum non intellego.

9 Tunc amicus : -- Si bonum visum perdas et, exempli gratia, myops

fias, quonam ocularia imponas ?

10 Seco, secas, secat, secant, secare.

11 Secui, secuisti, secuit, secuerunt, secuisse;

secuerim, secueris, sectus, secta, sectum.

EXERCITATIO.

1 Julius bonus erat, itaque mater ei crustulum dedit.

2 Julius ita bonus erat ut mater ei crustulum dederit.

3 Operarius serram mechanicam inscite ducebat, itaque nasus ejus

sectus est.

4 Serra nasum illius secuit.

5 Marius in domum suam nos invitavit, sed inscriptionem scribere

neglexit.

6 Unde venis? -- Lutetia venio, de vico latino.

7 Quo vadis? -- Id tibi jam in lectione octava dixi: Romam vado.

8 Cur nobiscum non venias?


LECTIO VECIMA PRIMA (21ª)

Cavete favillas!

I -- Quam artem exercet pater tuus?

2 -- Pater meus faber est.

3 In fabrica ferraria fabrum videmus qui plaustri axem corrigit.

4 Axis igne calefit. Cum satis calefactus est, faber eum in incudem

imponit.

5 Malleo ferrum tundit : scintillae sescentae emicant.

6 -- Intrate pueri, sed nolite appropinquare! Cavete favillas !

7 -- Cui ita operaris, Domne? -- Faber puero respondet :

8 -- Lucas agricola in fossam cum plaustro delapsus est : rota ejus fracta

est et axis distortus.

9 Axis corrigendus est et rota reficienda.

10 Lucas axem ipse corrigere non potest :

11 Ei fabro opus est.

12 Omnia nos ipsi facere non possumus.

13 Ferrum cudendum est dum candet in igne.

EXERCITATIO.

1 Faber ferrarius pueri birotam reficit.

2 Puer fabro birotam reficiendam dedit.

3 Birota a fabro refecta est; rota ejus a puero distorta erat.

4 Birotae a fabris refectae sunt : earum rotae a pueris distortae sunt.

5 Videsne puerum? Videtisne pueros?

6 Pueri in cubicula intrant.

7 Puerorum vestes in cubiculis manent.

8 Date crustula pueris.


LECTIO VICESIMA ALTERA (22ª)

Fabellae insanae

1 Insanus quidam, canem brevibus cruribus aspiciens, subito clamavit:

“Canes terram praetervolant : mox pluet ! ”.

2 Dicitur, quando hirundines demisse volant, imbrem imminentem esse.

3 Una hirundo ver non efficit.

4 Alter insanus se granum frumenti esse credebar : quotiescumque

gallinam viderat, perterritus fugiebat : timebat enim ne a gallina

voraretur.

5 Medicus insanorum multa cum perseverantia eum curavit. Insanus

tandem intellexit se granum frumenti non esse

6 Postero die medicus, qui sanationem probare cupiebat, cum eo

colloquebatur.

7 At subito gallina quaedam ab insano visa est, qui statim se in pedes

conjecit.

8 -- Cur fugis? ait medicus. Credebam te sanatum esse. Cur adhuc

gallinas times?

9 – Non dubito quin me sanaveris : certus sum me granum frumenti non

esse. Sed hoc gallina fortasse nondum novit!

EXERCITATIO.

1 Insani a medicis non semper sanantur.

2 Panis e frumeato fit.

3 E frumento homines panem faciunt.

4 Gallina grana frumenti vorat.

5 Vorantne gallinas insani? -- Gallinae insanis non conveniunt.

6 Medicus gallinam assam edit.

7 Verum dic mihi ! Potestne medicus eum sanare ?

8 Quid arbitramini de fabellis insanis?

9 Fabellae insanae non sunt omnes ridiculae.


LECTIO VICESIMA TERTIA (23ª)

Fabellae insanae (concluduntur)

1 Insanus quidam hortulanum fraga colentem inspiciebat.

2 -- Quid, inquit, in ea spargis ?

3 -- Ea stercore sterno, respondit horti cultor.

4 At insanus : -- Ergo sine ullo dubio insanus sum, nam ea saccharo

conspersa ego comedo !

5 Insanorum nosocomii moderator visitatoribus aedes suas monstrat:

6 -- Hic omnia secundum morem recentissimum instructa sunt.

7 Aegroti nostri nullo modo vitam tristem agunt, sicut in veteribus

aedibus fiebat, sed libertate otioque maximo fruuntur.

8 Exempli gratia, piscinam natatoriam instruximus, cum tabulatis

urinatoriis pluribus, quorum altissimum decem metra se attollit.

9 -- Mehercule! Piscinam insanis instruere inaudita videtur audacia. Dic

mihi, quaeso, quot insani summo tabulato usi sint.

10 -- Paucissimi forte tres aut quattuor

11 Sed multo plures urinabuntur postquam in piscinam adduxerimus

aquam.

EXERCITATIO.

1 Hortulanus horti cultor est : fraga, mala variaque olera in horto colit.

2 Opus horti cultoris horti cultura dici potest.

3 Similiter agri cultores, seu agricolae, frumentum in agris colunt.

4 Da vinum agri cultori.

5 Date cerevisiam horti cultoribus.

6 Ubi est domus agri cultorum felicium?

7 Una hirundo ver non efficere ab agri cultoribus dicitur.


LECTIO VICESIMA QUARTA (24ª)

Visne tympanum?

1 -- Mihi ignosce, Domne, ubi veneunt crepundia ?

2 -- Cujuslibet generis crepundia in tabulato tertio invenietis.

3 -- Nolite hac transire, Domnae ! Potius per scalas mechanicas

conscendite!

4 -- Ecce crepundiorum locus! Pretii modici munus quaerimus.

5 -- Puerone an puellae dabitur hoc munus ?

6 -- Filio meo id donare volo.

7 -- Quot annos natus est?

8 -- Novem annorum est.

9 - Visne ludicrum constructivum ligneum? tubam aeream? tympanum?

10 -- Ludicrum illud ei non placebit; tuba autem et tympanum mihi

displicent.

11 -- Hoc tramine electrico delectabitur, vel illa nave cum velis.

12 -- Quanti constant?

13 -- Pretium traminis HS (sestertiis) septemdecim, navis novem.

14 -- Haec munera pulchra sed cara sunt. Filio globulos emam.

15 -- At ego filiae pupam comparabo.

16 -- Globulos hic quoque habemus. Puparum locus haud procul distat.

CARMEN

Periit gallus proh dolor! (bis)

Numquam canet sic cirici cirici,

Nec sonabit vox cocori cococo.

Nec sonabit vox cocori coco!



LECTIO VICESIMA QUINTA (25ª)

Nonne linguam habes?

1 In tribunali : PRAESES. -- Cur hoc autocinetum furatus es ?

2 REUS. -- Cum esset ad coemeterii portam, autocineti dominum

mortuum esse putavi.

3 MAGISTER. -- Quid fecit Christophorus Columbus, cum in

Americam pervenit, postquam de nave descendens pedem humi

posuit?

4 DISCIPULUS. -- Alterum posuit et pedem.

E, Palaestra Latina, n° 169.

5 PATER. -- Cur magister te in ludo hodie retinuit?

6 FILIUS. -- Quod nesciebam ubi Syracusae essent.

7 PATER. -- Ne immemor sis ubi res collocaveris.

Ex Actis Diurnis, LV.

8 Dum cenat, puer brachium supra mensam porrigit ad cibum

capiendum.

9 MATER. -- Noli brachium supra mensam ita porrigere! Nonne

linguam habes?

10 FILIUS. -- Habeo, sed brachium longius est.

Ex Actis Diurnis, LIV.

Proverbia

11 Consuetudinis magna vis est (aiebat Cicero).

12 Dulce et decorum est pro patria mori. (Horatius.)

13 Omnia vincit amor. (Vergilius.)

EXERCITATIO.

1 Ubi est harum aedium dominus? -- Mortuus est.

2 Pronus erat ad bibendum: bibendo moriturus erat.

3 “Ave Caesar, morituri te salutant!” dicebant gladiatores in circum intrantes.

4 Quantum pendis? -- Nonaginta sex kilogrammata.

5 Nimis gravis es ;nimium cervisiae bibis.

6 Navis in magno periculo est : paulatim mergitur.

7 Consuetudine mea tramen jam profectum currendo assecutus sum.

8 Ad tramen assequendum cucurri.

9 Tramine Aquas Sextias perveni.


LECTIO VICESIMA SEXTA (26ª)

Mihi otium deest

1 – Ludovice ! Nobiscum venias oportet !

2 -- Quid accidit ? Quid negotii vos tantopere urget ?

3 - Hodie vespere apud avunculum Gregorium saltationem instituemus.

4 Consobrinae nostrae Claudia et Caecilia aderunt. Multum

oblectabimur.

5 -- Saltationi non studeo. Claudiam et Caeciliam odi. Germanae sunt

pestes : omnes et omnia semper rodunt.

6 -- Saltare non cogeris, nec cum eis colloqui.

7 Exquisitae mensae apponentur in eisque cibi et potiones maxima

varietate : acipenseris ova, pernae, crustularumque omne genus.

8 -- Frustra me tentabis. Nec bibax nec edax sum.

9 – Musicane delectaris?

10 -- Musica delector, sed otium mihi deest ei operam dandi.

11 -- Nisi veneris, concentus absurdus erit. Marcellus tuba canit, ego

tympanum pulsare possum.

12 sed neminem praeter te invenio qui clavichordio canere possit.

13 -- Cur hoc primum non dixisti? Clavichordio vestri gratia canam.

14 Pergratum mihi est amicis utilem esse.

EXERCITATIO.

1 Quis mecum saltatum venit?

9. Nemo tecum saltare vult.

3 Quae tam bene saltat?

4 Quis musica delectatur? -- Nemo musica non delectatur.

5 Cave canem! -- Ubi est canis?

6 Canis dominum non video.

7 A cane nunc mordetur. A cane heri morsus est.

8 Canis eum momordit.

9 Cani pernam dare noli.

10 Canes qui plurimum latrant, raro mordent.

11 Simius canum cibum furatus est.

12 A multis canibus morsae sunt.


LECTIO VICESIMA SEPTIMA (27ª)

Eo piscatum

1 -- Ave Mauriti! Quid agis hodie?

2 -- Eo in stadium. Certamen est magni momenti. Augustani

Taurinenses adversus Gratianopolitanos. Quid de hoc arbitraris ?

3 -- Nihil! Praeterea tale certamen futurum esse ignorabam. De quo

ludo agitur?

4 -- Incredibile est ! Nonne scis factiones ambarum urbium folle

rotundo excellere ? Anceps erit exitus.

5 -- Nihil horum noveram. Mihi non displicet ludum follis rotundi vel

ovalis aspicere. Sed de hujus certaminis exitu nihil augurari possum.

6 -- Si certamen aspicere exitumque statim nosse cupis, veni mecum!

7 – Gratias ! Impossibile est. Cum Stephano hodie piscatum ire debeo.

Ei deesse non possum.

8 -- Otia placida mavis quam athletica. Nonne verum est?

9 -- Minime! Tu per totum postmeridianum tempus sedebis. Nos autem

ad tructas captandas in montibus praeter torrentem decem passuum

milia percurremus, et

10 forte sine ullo pisce domum reveniemus.

11 -- Ne ab uxore increperis, hujus rei memento : piscariae in urbe

nostra non desunt!

EXERCITATIO.

1 Quo vadis? -- Eo piscatum.

2 Quid piscari optas?

3 Tructas piscari opto.

4 Piscaris in aquis dulcibus. Ego in mari piscari cupio.

5 Capisne sardinas? Num e nave piscaris?

6 Sardinae retibus captantur. Ad hoc efficiendum navis est necessaria.

7 Ego navem non habeo. Lineam de terra mitto. Pisces hamo capio.

8 Uxor pisces in piscaria emit : plane scit virum suum nihil capturum

esse.

9 Tructa piscatu difficilis est, eadem tamen esu suavissima.


LECTIO VICESIMA OCTAVA (28ª)

Socrus Martis die salutationi se dare solet

1 -- Guido ! Propera, quaeso! Indue pulchras vestes!

2 -- Vae mihi! Fessus ex officio redeo. Totum diem focali constrictus

aestuare coactus sum.

3 Rector administros suos vexare solet.. et calcei novi mihi pedes urunt.

4 Domi soleatus et sine focali me quieturum esse sperabam. Tu omnia

mea consilia perturbas.

5 -- Mel meum, cur ita loqueris? Nonne scis matrem meam hodie

vespere filias et generos ad se recepturam?

6 -- Hujus molestiae oblitus eram.

7 -- Memento! Dominico die nos in perendinum diem invitavit, tute

promisisti.

8 -- Vera dixisti. Immo, heri eam in Via Regali offendi, quae mihi dixit:

9 “Carissime gener, quanto gaudio nobis erit vos cras revisere”; nec

recusavi.

10 Praeterea me fugere non debuit socrum Martis die salutationi se

dare solere.

11 -- Hebeti memoria es si de rebus molestis agitur.

12 Dies hebdomadis vocantur: Lunae dies, Martis dies, Mercurii dies,

Jovis dies, Veneris dies, Saturni dies, Dominicus dies vel Dominica.

13 Diis paganorum sex priores dies dicati sunt, scilicet : Lunae, Marti,

Mercurio, Jovi, Veneri, Saturno.

14 Septimus autem dies a christianis Domino dicatus est quia

“complevit Deus die septimo opus suum quod fecerat, et requievit”

(Liber Genesis, II, 2).

EXERCITATIO.

1 Lunae die in opere hebdomadem incipimus.

2 Martis die generi cum uxoribus socrus domum adeunt. A socru

recipiuntur.

3 Mercurii die hesternae receptionis molestiarum obliti sunt.

4 Jovis die finem hebdomadis prospicere incipiunt.

5 Veneris die rectores multi administros suos convocant.

6 Quid diebus praeteritis fecerint quaerunt. Quae proxima hebdomade

efficienda sint constituunt.

7 Saturni dies sabbatum quoque vocatur.

8 Dominico die quiescere debemus. Attamen proximam hebdomadem

prospicere et quae praeterita hebdomade didicimus revisere possumus.


LECTIO VICESIMA NONA (29ª)

Menses et anni tempora

1 Heri hebdomadis dierum nomina commemoravimus. Hodie mensium

et anni temporum nomina inspiciamus.

2 Mensium nomina ipsi inveniamus opus erit. -- Ipse incipiam :

3 Primus anni mensis Januarius vocatur. Incipientis enim anni januam

aperit.

4 -- Non a janua, sed a Jano deo nomen suum ducit.

5 -- Sequuntur Februarius, Martius, Aprilis, Majus, Junius, Quintilis,

Sextilis

6 -- Antiqua dicis! Ignorasne a principibus nostris Julio Caesare et

Augusto ultimos duos menses nomina sua duxisse?

7 Ideoque nunc dicere oportet Julium pro Quintili et Augustum pro

Sextili.

8 Omnium gentium principes nomina facilius quam mores mutant.

9 Menses tamen sequentes mutati non sunt: September, October,

November,December.

10 -- Quando incipit ver ?

11 -- Cum mensis Martii finis appropinquat et cum arbores gemmas

proferunt.

12 Aestas nomen ducit ab aestu, qui vehementem calorem significat.

13 Autumno folia cadunt, etiam folia vectigalia (quae vectigal

solvendum nuntiant).

14 Hieme nix montes cooperit; lacus gelu constringuntur; tempus est

exercitationum hiemalium.

EXERCITATIO.

1 Quando ferias agitis? Aestivo tempore.

2 Nos autumnali tempore eas agere malumus.

3 Dies quidem breviores fiunt, sed sol etiamtunc saepe splendet.

4 Hospitium in deversoriis facilius invenitur.

5 Feriis quietis delectamini.

6 Nos quoque quietem amamus, sed quod volumus, id efficere non

semper possumus.

7 Mense Augusto ab opere vacare debemus.

8 Dum fabrica clausa manet, operarii et administri simul omnes in

ferias abeunt.

9 Ruri tamen vitam quietam agere possumus.

10 In lacubus piscamur.

11 Horum lacuum pisces esu sunt suaves.

12 Lacus hujus regionis piscibus referti sunt.

13 In lacum urinemur !

14 In lacus urinemini !

15 E lacu exeunt.

16 Lacus aqua dulcis est.

17 Haec urbs vicina est lacui.


LECTIO TRICESIMA (30ª)

Nihil novi sub sole

1 -- Quousque tandem abuteris patientia nostra !

2 -- Quid tibi, optime Ciceronis discipule?

3 -- Homo gravis non es, qui latine iterum iterumque nugari non

dubitas.

4 -- Quae res nova est? Latine nugari non licet! Nulla est ratio cur istam

linguam efficiamus taediosam.

5 -- Audacter lingua mortua uteris cum de rebus hodiernis agis. Audes

enim latine loqui de caffeo, vel de ludis qui apud Anglos “football”

et “rugby” nuncupantur. Haec omnia romani antiqui ignorabant.

6 -- Mores antiqui a nostris minus quam credis differunt.

7 Exempli gratia, equi qui raedas nostras trahunt vaporarii sunt, sed

homines raedis semper vehuntur.

8 Folle, non omnino sicut hodie nos ludimus, antiqui ludebant, sed

tamen follibus utebantur

9 Quid arbitraris de hac sententia : “ exercitationes equorum et

armorum omisit et ad pilam folliculumque transiit” ?

10 -- Aliquid simile Suetonius de Augusto Imperatore scripsit.

11 -- Vides proverbium “nihil novi sub sole” non mentiri; et linguam

latinam, qua hodie uteris, mortuam non esse.

CARMEN

Lauriger Horatius

Lauriger Horatius,

Quam dixisti veruml

Fugit Euro citius

Tempus edax rerum.

Ubi sunt, o, pocula

Dulciora melle ?

Rixae, pax et oscula

Rubentis puellae ?


LECTIO TRICESIMA PRIMA (31ª)

In tramine

1 Age! Properemus ad stationem! Tramen post viginti minutas abiturum

est.

2 Ad stationem properamus. Ubi est tesseraria?

3 Da, quaeso, tres tesseras secundae classis Forum Julii, itus et reditus.

4 -- Ecce, domne! Quindecim nummis et sexaginta centesimis. Nolite

properare! Tramen vestrum dimidiae horae moram habebit neque

ante meridiem abibit.

5 Festinatio sitim excitavit. Otium est poculi bibendi. In stationis

thermopolium eamus!

6 Heus, puer! -- Quid bibere vis? -- Nolo bibere; malo aliquid

comedere. Habesne pastilla farta ?

7 PUER. -- Habeo, domne. Paucas minutas exspectandum est. Ecce

plaustrum bajulusque qui glaciem mihi affert.

8 BAJULUS. - En tibi quinque partes glaciei quas cottidie afferre soleo.

9 PUER. -- Mihi ignosce! Quattuor tantum adsunt.

10 BAJULUS. -- Hoc mirum est. Certus sum quinque adfuisse. Miror

ubi quinta evanuerit

11 Subito sibilum locomotricis audimus. Relinquere debemus puerum

et bajulum quintam partem glaciei quaerentes.

EXERCITATIO.

1 Quid edere vis? -- Pastillum fartum edere volo.

2 Ego bibere malo. Poculum cerevisiae, quaeso!

3 Qui est hic sibilus? -- Nemo sibilat.

4 Quo intrat hoc tramen sibilans? -- In stationem intrat.

5 Ubi est tramen? -- In statione est.

6 Qua transit? -- Per stationem transit.

7 Unde exit? -- E statione exit.

8 Dicit se locomotricem sibilantem audire. Dicunt se tramen sibilans

audisse.

9 Locomotrices vaporariae atrae sunt; electricae autem clarioris coloris.


LECTIO TRICESIMA ALTERA (32ª)

In tramine (sequitur)

1 -- Apud quam crepidinem consistit tramen ?

2 -- Apud crepidinem alteram, via tertia. Classis prior in parte anteriore

agminis, altera in posteriore.

3 -- Bajule, after arcam meam mihique sedem classis prioris inveni.

4 -- Vectores qui petunt Telonem, Forum Julii, Antipolim, Nicaeam,

Albintimiliam, Genuam, Romam, in currus conscendant! Valvas

rogo claudite ! In profectionem intendite.

5 -- Ecce loculamentum vacuum. In rete sarcinas ponamus.

6 -- Noli id facere! Hoc loculamentum tabacum non admittit. Ultro

progrediamur.

7 Vacantne sedes illae? Duae tantum sedes prope fenestram, a domno,

domnaque jam matura aetate, occupatae sunt.

8 Domna canem parvulum in genibus tenet. Eum sicut puerum

alloquitur.

9 Domnus oculo obliquo canem spectat. Fortasse canes parvulos non

amat.

10 Tramen summa velocitate, strepens et fumans, iter prosequitur

EXERCITATIO.

1 Tramine Augustam Vindelicorum petimus.

2 Londinium autoraeda ire non potes.

3 Cur? -- Quia Anglia a Gallia mari separata est.

4 Causa non est sufficiens : sunt naves in quas raedae accipiuntur.

5 Immo, ferriviariis navibus tramina quoque transferuntur.

6 Quid agit puer in thermopolio? -- Exspectat bajulum qui glaciem

affert.

7 Ubi est glaciei pars cujus bajulus oblitus est?

8 Fortasse de plaustro elapsa est.

9 Quidquid id est, res nostra non est.



LECTIO TRICESIMA TERTIA (33ª)

In tramine (concluditur)

1 -- Visne hispanicam, Domne?

2 -- Gratias tibi! Fumariolum jam implevi. Habesne ignem ?

3 -- Nolite fumum facere, inquit domna cum cane parvulo, fumi me

taedet.

4 -- Doleo, optima domna, sed hoc est loculamentum fumatorium, ergo

nobis tabaco frui licet, respondet domnus, fumariolum tranquille

accendens.

5 -- Impudens es leno ! Haec verba proferens domna fumariolum arripit

idque per fenestram projicit.

6 -- Malo tacere quid sis, optima domna ! Haec verba proferens domnus

canem parvulum arripit, eumque per fenestram projicit

7 Silentium sepulcrale sequitur auditur tandem frenorum strepitus.

Tramen in statione quadam consistit.

8 Tunc, res mirabilis, in crepidine stationis apparet canis parvulus

anhelans atque dentibus tenens quid enim tenere possit?

9 -- Hem fumariolum, responderim!

10 -- Minime! Erravisti! Dentibus tenet partem glaciei quae in

thermopolio lectionis tricesimae sextae deerat !

EXERCITATIO.

1 Quis (tabacea) volumina cupit? Mihi est capsa viginti quinque

voluminum quam avia natalicio die meo mihi dono dedit.

2 Hispanicas malo. Tabacum ipse in papyro involvo.

3 Possumne tabacum in stationis thermopolio emere?

4 Ita, domne, sed adest quoque taberna in crepidine, ubi vendunt

tabacum, acta diurna, chartulasque cursuales.

5 Hae chartulae mihi placent : duas emam.

6 Oportet scribam matri, fratrique meo.

7 Tertiaque emenda est. Certiorem facere debemus Jacobum amicum de

adventu nostro.

8 Problema. -- Locomotrix typi qui BB dicitur, quia bis binos axes

habet, orientem petit. Ventus a septemtrione flat. Quorsum it fumus?

9 Responsum. -- Nullus est fumus quia locomotrices BB electricae

sunt.



LECTIO TRICESIMA QUARTA (34ª)

De corporis partibus

1 Satis nugati sumus ! Nunc voces novas vocabulario nostro addamus

oportet. Nomen praecipuarum corporis partium unusquisque

cognoscere debet.

2 Corpus humanum, caput, pectus, abdomen seu ventrem, brachia, crura

complectitur. Lingua latina, non solum crura et brachia, sed etiam

praecipuae partes corporis membra dicuntur.

3 Inspiciamus hominem a capite usque ad calceos.

4 In capite petasus aut pileus imponitur, praecipue si capilli desunt.

Calvities frontem ita amplificat ut homo calvus callidior videatur

quam homo capillatus et hirsutus.

5 Oculis videmus, auribus audimus, naso olfacimus, ore gustamus.

6 Quinque sunt sensus : visus, auditus, olfactus, gustus et tactus; qui

ultimus cute tota perficitur.

7 Oculi ciliis clauduntur et superciliis ornantur. Per visionem

binoculariam (quam ita appellamus quia duobus oculis videmus),

corporum soliditatem percipimus.

8 Proverbium tamen dick: beati monoculi in terra caecorum, vel etiam :

inter caecos, luscus rex.

9 Procul ex oculis, procul ex mente. Oculus animi index. Pulverem

oculis offundere.

10 Dormit in utramvis aurem, quem cura reliquit.

EXERCITATIO.

1 Videsne crustulum cum fragis? Nonne salivam movet?

2 Si puer bonus eris, tibi hoc crustulum ememus.

3 Barba non facit philosophum.

4 Quid significat haec sententia?

5 Significat homines matura aetate non omnes esse sapientes.

6 Difficile est calvo pilum evellere : hoc de rebus quae effici non

possunt dicitur.


LECTIO TRICESIMA QUINTA (35ª)

De corporis partibus (sequitur)

1 De capite concludamus. Lingua loquelae ministerio fungitur.

2 Dentibus manducamus. Nonnunquam ipsi dolent eosque evellere

debemus : dentis enim evulsio res jucunda non est.

3 Oculum pro oculo, dentem pro dente, dicit Scriptura.

4 Matronae labra et genas saepe roseo vel rubro colore pingunt. Non

solum virgines, sed etiam omnes mulieres, colores nitidi, quos

natura sana praebet, multo magis decent.

5 Barba virile decus, femineum crines.

6 Caput cervicibus seu collo sustinetur, collum autem humeris.

7 Pulmonibus spiramus. Tussis e faucium inflammatione oritur.

8 Amor tussisque non celatur. Dum spiro, spero.

9 Cor est antlia quae sanguinem per arterias et venas movet. Stomachus

cibos digerit.

10 Jecur graviter laborat si mero vel potionibus alcoholicis abutimur.

11 Fames optimus est coquus. Copia nauseam parit.

EXERCITATIO.

1 Jecur hujus hominis magnum est ut follis ovatus.

2 Quomodo id fieri potest? -- Quia nimis meri bibit.

3 Venter aures non habet.

4 Mel in ore, fel in corde. Ita dicitur de viris et mulieribus qui eis dulcia

dicunt quos in corde oderunt.

5 Quae est ista matrona? Est mater virginis quam heri vidisti.

6 Ejus vultum reddit : qualis mater, talis filia.

7 Ut domum faucibus intras, sic esca in stomachum faucibus intrat.

8 Praeterea aditus, quo naves in portum intrant, fauces quoque vocatur.


LECTIO TRICESIMA SEXTA (36ª)

De corporis partibus (concluditur)

1 Brachia humeris conectuntur, et manus ferunt.

2 Veteres Romani prandentes vel cenantes in lectis tricliniaribus

accumbebant, et sinistro cubito innitebantur.

3 Plurimi homines manu dextra scribunt; scaevae autem sinistra.

4 Pollex ceteris digitis ita opponitur ut res facile prehendere possimus.

5 Digitis contractis, pugnum facimus et pugnare possumus. Pugnae

pugilum pugilatus vocantur.

6 Multae manus onus levant. Si compressis manibus sedes, nullum opus

perficis.

7 Cruris summa pars femen seu femur vocatur, media genu, ima sura.

Talus est pars posterior pedis.

8 Tibia est cruris os; est etiam instrumentum musicum, quod tibia a

Romanis vocabatur, quia ex osse constabat.

9 Pedes et suras adversus frigus tibialibus vestimus.

CARMEN

Cerevisiam bibunt homines.

Animalia cetera fontes.

Absit ab humano gutture potus aquae!

Sic bibitur, sic bibitur in aulis principum,

Sic bibi, bibi, bibitur in aulis principum, pum, pum!


LECTIO TRICESIMA SEPTIMA (37ª)

In carcere hodierno

1 In hoc carcere hodierno, captivi non totum diem otiosi manent, sed

laborant; quo labore speratur fore ut meliores fiant.

2 Unusquisque, cum in carcerem conjicitur, interrogatur quod opus

suscipere malit.

3 Alii artem lignariam praeferunt, alii ferrariam, alii sutrinam, etc.

4 Quaerit custos ab aliquo, nuper ingresso, quid velit facere.

5 Respondet hic: “Mercandi causa peregrinari !”

6 Petrus, septimum annum agens, matrimonio primum adest.

7 Mamma, inquit, cur alba stola induta est nupta ?

8 Quia color albus, fili mi, felicitatis signum est, et dies matrimonii

totius vitae felicissimus est.

9 Paucis post momentis, iterum interrogat Petrus :

10 Mamma, cur nigra veste indutus est maritus?

(E Vita Latina, A. RODOT, sept. 1961 .)

EXERCITATIO.

1 Mercator emit calceos quos sutor conficit eosque emptoribus vendit.

2 Lignarius tabulas multiplicatorias non conficit, sed mensas super quas

prandemus et cenamus.

3 Lignarium, ut mensam conficeret, rogavi; spero fore ut ea uxori

conveniat.

4 Quis est iste peregrinus?

5 Est agricola quidam qui filiam sutoris in matrimonium ducere cupit.

6 Ingreditur in tabernam ad vestem nigram et petasum turritum

emendum.

7 Felix videtur homo : spero fore ut post matrimonium felix semper sit.

8 Hoc fieri non potest : ignorasne Horatii versum : “melius nil caelibe

vita” ?

9 Mulier malum sed malum necessarium.

10 Mel melius est quam fel.

11 Mel melius est felle.


LECTIO TRICESIMA OCTAVA (38ª)

Docilis discipulus

1 Magister in tabula scribit: “Dum lupus currit ad agnum, hic fugit ab

illo.”

2 -- Marcelle interrogat, quem designat “hic” et quem “ille” ?

3 – “Hic” est agnus, quia propior est, “ille” est lupus, quia remotior est.

4 -- Bene! Hodie vespere aliquid sponte tua scribes in quo eamdem

regulam serves.

5 Die sequenti Marcellus pensum magistro porrigit.

6 Haec legit magister : “Mane papilionem frater meus arripuit. Hic

pulcherrimas alas habet. Ille birota profectus est”.

7 Marcelle! Numquid fratri sunt alae pulcherrimae? Numquid papilio

birota profectus est? Regulam non observavisti.

8 Contra, magister! Regulam observavi, nam hic papilio, quem in ipsa

tabula in qua scribebam fibula fixi, propior me erat

9 Birota autem frater ille jam longe a me erat.

(E Vita Latina, Gregorius JOSEPH, nov. 1963.)

EXERCITATIO.

1 A quibus conficiuntur tabulae in quibus magistri scribunt?

2 A lignariis conficiuntur; sicut mensae, supellex, variaque lignea.

3 Hae tabulae, quae sunt ligneae, multo differunt a tabulis

multiplicatoriis, quae in papyro sunt scriptae.

4 Videsne maritum cum nupta? Haec stola alba induta est, ille tristis

videtur.

5 Victor calceos suos ipse polit; mater ejus ancillae personam sustinere

non vult.

6 Victor matri suae scribebat; ejus litteras mater accipiebat.

7 Marcellus se non erravisse credebat.

8 Postquam a magistro Marcellus interrogatus est, se erravisse

intellexit.

9 Postquam eum interrogavit, magister dixit Marcellum regulam non

observavisse.


LECTIO TRICESIMA NONA (39ª)

Equum disjungamus!

1 Adulescens quidam amicum rogat nonne sibi auxilium ferre possit.

2 Alteri annuenti dixit : “Veni mecum!”.

3 In viis suburbanis obscurisque progrediuntur, donec adulescens

equum carpento junctum amico ostendit.

4 -- Oportet equum disjungamus et ad domum quamdam perducamus.

5 Equum disjungunt et ad domum dictam perveniunt.

6 -- Nullum est hic stabulum ! Quo equum ducere debemus?

7 -- Ad tabulatum quintum. Haec est ratio cur a te auxilium petierim.

Nihil tamen timueris : adest scansorium pegma.

8 Amicus miratur. Nihilominus auxilium fert atque ambo non sine

multo sudore equum in pegmate collocant.

9 Amico et equo in cella inclusis (tres personas cella capere non

poterat) adulescens ad tabulatum quintum gradibus ascendit et inde

scansorium electrico pulsorio attollit.

EXERCITATIO.

1 Visne cras domi prandere?

2 Id libentissime accipiam, sed nescio ubi sit domus tua.

3 Est in via Portuaria numero decimo septimo (distincta), tabulato

octavo, janua altera sinistrorsum.

4 Ubi est via Portuaria?

5 Eam facile invenies: incipit ante stationem ferriviariam et ad portum

ducit.

6 Estne longe a statione?

7 Minime! Non amplius quam trecenta metra.

8 Optime ! Cras igitur te revisam. Vale !

9 Vale tu quoque!


LECTIO QUADRAGESIMA (40ª)

Equum disjungamus (sequitur)

1 Cella ad tabulatum evecta, adulescens valvam aperit. Equus et amicus

e carcere suo erumpunt.

2 -- Equum firmiter tene! Cave ne strepat neve inquilinos excitet dum in

loco ancipiti sumus.

3 Haec verba proferens adulescens januam quamdam cautissime unco

aperire conatur.

4 Irascitur amicus, equum tamen mutum cogens : “Nolo, inquit, furti

conscius esse”.

5 – Esto quietus! Nihil furabimur. Nihil inhonesti agemus. Tibi postea

rem explicabo.

6 -- Ecce! Janua aperta est : intremus !

7 Equum per fauces angustas propellunt. Tandem in cellam quamdam

balneariam perveniunt.

8 -- Nunc praecipue auxilium tuum necessarium est.

EXERCITATIO. –

1 Amicus certus in r~ incerta cernitur. –

2 Estne vir ille lectionis 45`'° et sequentium, a quo adulescens auxilium

petivit, amicus certus? –

3 Hoc scies postquam totam fabellam legeris. –

4 Sine dubio adulescens in locum ancipitem eum induxit.

5 Nonne res est incerta equum ad tabulatum quintum pegmate scansorio

ducere? –

6 Ergo si in tall casu auxilium aheri tulit, certus est amicus. –

7 Ita non arbitror. Adulescens equum furatus est : is non est amicus

certus qui furti conscius est. –

8 Qui equum furabitur, is in carcerem conjicietur. –

9 Quae cure ira sint, nescis cujus sit equus quem adulescens surripuit.


LECTIO QUADRAGESIMA PRIMA (41ª)

Equum disjungamus (concluditur)

1 Amici ambo equum compedibus illigant eumque pedibus sublevatum

subito in labrum dejiciunt.

2 Equus his omnibus actis ita obstupefit ut nullam vocem edere audeat.

3 Amici ambo valvas cellae balneariae januamque habitationis

claudunt; suspenso gradu silentes exeunt.

4 In via tandem alter ex altero quaerit : “Dic mihi nunc qua causa haec

omnia perfecerimus.”

5 -- Planissimum est : Haec est domus hominis qui mihi maxime

molestus est

6 cottidie enim talia mihi proponit aenigmata qualibus nihil unquam

respondere possum.

7 Ei demonstrem oportet me non tam stupidum esse quam ipse

arbitratur.

8 Sine ullo dubio, cras iste mihi novissimum aenigma proponet :

“Possisne mihi dicere quid in labro hodie mane invenerim?”

9 At ei respondebo : “Equum!”

EXERCITATIO.

1 Adestne cella balnearia in domo tua ?

2 Ita ! domi meae est cella balnearia.

3 Hac addita, membra domus nostrae quinque sunt.

4 Alia sunt : culina, triclinium et cubicula duo.

5 Quot sunt inquilini in aedibus?

6 Sunt duodecim familiae : sex tabulata et binae habitationes (vel bina

cenacula) in singulis tabulatis.

7 Quomodo calefitis?

8 Ab imo calefimus.

9 Pulcherrime! haec est calefactionis ratio recentissima.

10 Ita, sed antiquissima quoque, nam a Romanis inventa est.


LECTIO QUADRAGESIMA ALTERA (42ª)

Binae sunt caligae

1 Decurio quidam cum milite gregario sub tegmine arboris cujusdam

bellum atrox agebat.

2 In caespite recubantes, lagona in promptu posita, summas

cogitationes philosophicas agitabant.

3 DECURIO. -- Dic mihi, Miles, quid habemus quod omnes homines

habent?

4 MILES. -- Haec, Decurio, amplissima est quaestio quae intellectum

meum omnino superat : solve mihi hoc aenigma.

5 DEC. -- Sunt binae caligae : ambo enim, sicut ceteri homines, binas

habemus caligas.

6 MIL. -- Hoc nimis astutum est : propone aliud aenigma, quod nunc

forte solvam.

7 DEC. -- Si aenigmata quaeris, ecce alterum : “Quid habemus nos,

quod non omnes homines habent?”

8 MIL. -- Hoc etiam astutius videtur non inveniam !

9 DEC. -- Sunt bis binae caligae, nam nos binas habemus ad

exercitationes et binas ad decursus accommodatas, sed non omnes

homines bis binas habent caligas.

10 MIL. – Astutissimum ! Hoc tamen solvere debui. Dic, quaeso,

ultimum quod ipse solvere conabor.

11 DEC., secum cogitans subito vidit cerasa quibus cerasus, cujus

umbra tegebantur, onusta erat. -- Miles! quae rubro sunt colore, et

petiolo viridi bina pendunt?

12 MIL. -- Ter me non deludes : sunt ter binae caligae !


LECTIO QUADRAGESIMA TERTIA (43ª)

Quid agis hodie?

1 -- Quid agis hodie ? Tempestate hac serena jucundum sit domo exire.

2 -- Ludis et athleticis nimis delectaris, studia autem neglegis;

3 incepisti linguam latinam discere, nondum tamen classici auctoris

opus ullum legisti.

4 -- Quid ex me quaeris? Primum linguam latinam classicam intellegere

non possum; deinde auctores classici taediosi sunt; tum aërem

purum desidero.

5 -- Bonitate aëris puri excepta, aliquantulum erras : scripta simplicia

linguae classicae jam intellegere posses si velles Ergo, si vis, cras

incipiemus

6 ita consuetudinem jungemus cum auctoribus novis et veteribus.

7 -- Placet, si taediosos vitamus: etiam nostra aetate non desunt in

omnibus linguis auctores qui intellegi non possunt.

8 -- Nihil timueris! Multi sunt auctores latini omnium generum : quod

quaerimus, id haud difficulter inveniemus.

9 -- Tibi confido. Sed primum eamus ambulatum !

EXERClTATIO.

1 Ubi est Johannellus?

2 Folle ludit cum aequalibus.

3 Mavult ludere quam laborare. Mavult ludum quam laborem. Ludum

labori praefert.

4 Melius est ludere cum tempestas serena est et litteris studere cum

pluit.

5 Si tempestas serena esset, tecum folle libenter luderem.

6 Placetne tibi ludus follis?

7 Placet, sed hodie pluit lapidibus : librum legere malo.

8 In bibliothecam intremus! Ecce liber quem nunquam legisti!


LECTIO QUADRAGESIMA QUARTA (44ª)

Unde loqui didicerat

1 Primum discemus, e magistro vere latino, nomine Aurelio Augustino,

qua methodo ad linguam latinam discendam pueri romani usi sint.

2 “Non enim eram infans, qui non farer, sed jam puer loquens eram.

3 Non enim docebant me majores homines

4 praebentes mihi verba certo aliquo ordine doctrinae, sicut paulo post

litteras

5 sed ego ipse, cum appellabant rem aliquam et cum secundum eam

vocem corpus ad aliquid movebant

6 videbam et tenebam hoc ab eis vocari rem illam quod sonabant, cum

eam vellent ostendere.

7 Ita, verba in variis sententiis locis suis posita et crebro audita

8 quarum rerum signa essent paulatim colligebam

9 measque jam voluntates per haec enuntiabam.”

10 Hae sententiae Augustini, quas paulo breviores reddidimus, satis

monstrant eum linguam latinam non aliter didicisse quam nos linguam patriam didicimus.

Ex Aurelii Augustini Confessionibus, I, VIII.

EXERCITATIO.

1 Cur pueri tam facile linguam patriam loquuntur?

2 Quia eam secundum naturam sine molestia discunt.

3 Verba sententiasque ad res vitae cottidianae pertinentia tam saepe audiunt

4 ut voces cum rerum notitia facile colligantur et memoria serventur.

5 Mihi est amicus cujus pater anglus, mater itala erat; in Gallia vivebant.

6 Quam ob rem ille sine ulla difficultate tres linguas didicit.

7 Ei favit summa fortuna qua multi non tam feliciter uti sciunt.

8 Mihi est fortuna minor, nam discis non tanta virtus est quanta parentum sermoni sed eis tamen quam optime possum uti cupio.


LECTIO QUADRAGESIMA QUINTA (45ª)

Graecam grammaticam oderat

1 Cur ego graecam grammaticam oderam ? Homerus mihi amarus erat.

2 Credo etiam graecis pueris Vergilium talem esse, cum eum sic discere

coguntur ut ego Homerum.

3 Difficultas ediscendae linguae peregrinae quasi felle aspergebat omnes suavitates graecas fabulosarum narrationum.

4 Nulla enim verba illa noveram, et saevis terroribus ac poenis, ut nossem, instabatur mihi vehementer.

5 Nam et latina aliquando infans utique nulla noveram

6 et tamen advertendo didici sine ullo metu atque cruciatu

7 inter blandimenta nutricum et joca arridentium et laetitias alludentium.

8 Hinc satis elucet majorem habere vim ad discenda ista, liberam

curiositatem quam meticulosam necessitatem.Ibidem, I, XIV.

EXERCITATIO.

1 Pueri malunt ludere quam scholam adire.

2 Alumni qui discenda nesciunt vel pensa male perficiunt,

nonnunquam vapulant.

3 Si in schola luseris nec pensa perfeceris, recte vapulabis.

4 Ludendo tamen multa discuntur.

5 Pueri ludentes nonnulla ad artem humanam pertinentia discunt,

praecipue vitam communem, simul ac linguam suam.

6 Linguarum classicarum studium non est molestia taediosa, sed ludus

jucundus.

7 Hoc verum non est nisi ludendo discitur.

8 Cur id fieri non possit?

Exercitatio altera

1 Augustinus graecis pueris Vergilium amarum esse arbitrabatur.

2 Eum sic discere cogebantur ut pueri romani Homerum (discere

cogebantur).

3 Augustinus nullum verbum linguae graecae noverat et tamen

Homerum discere cogebatur.

4 Praeterea linguae, quam sermone communi non didicerat,

grammaticam discere debebat.

5 Qua ex cause, puer, et grammaticam et linguam graecam oderat,

adultus autem methodum pessimam fuisse intellexit.

6 Homerus poeta graecus erat, Vergilius poeta latinus.


LECTIO QUADRAGESIMA SEXTA (46ª)

Methodum naturalem laudavit

1 In lectione superiore vidistis virum doctum, non solum ad suam

linguam discendam methodis naturalibus puerum nescium usum esse

2 sed etiam adultum factum has methodos conscium laudavisse.

3 Linguam graecam jam puer amavisset, si discos quibus illam sine

molestia discere potuisset in promptu habuisset.

4 Aurelius Augustinus quarto saeculo aetatis nostrae vivebat.

5 Juvenis rhetoricam docuerat. Senior episcopus Hipponis, in Numidia,

creatus est.

6 Praecipua ejus opera sunt Confessiones, unde sententias superiores

excerpsimus, et libri de Civitate Dei.

7 Ejus scribendi genus quamquam purae latinitatis est, a nobis satis

facile legitur, itaque ab eo incepimus.

8 Non tamen semper facillimus est, saepe enim problemata difficilia

proponit.

9 Deinde auctores recentiores videbimus, antequam cum veteribus

nonnullis consuetudinem jungamus.

10 Quae excerpta cum lectionibus consuetis, varietatis causa,

miscebimus.

11 Nondum enim de vita cottidiana sententias verbaque satis multa

didicimus.

EXERCITATIO.

1 Salve! Quid agis?

2 Non bene me habeo.

3 Quid mali est tibi?

4 Capite laboro.

5 Capite laboras? Nonne ferias habuisti Januario mense?

6 Nullas habui, sed si habuissem, libenter in montes profecta essem.

7 In montes? Equidem Bergintri, in Alpibus, octo dierum ferias egi.

8 Quid ibi fecisti?

9 Montes scandi et per nives nartis lapsa sum.

E Vita Latina, n° 19 “Colloquia latina” a discipulis professoris Michaelis RAMBAUD.


LECTIO QUADRAGESIMA SEPTIMA (47ª)

Carolus Magnus

1 Carolus Magnus corpore fult amplo atque robusto, statura eminenti

quae tamen justam non excederet

2 apice capitis rotundo, oculis praegrandibus ac vegetis, naso paululum

mediocritatem excedenti, canitie pulchra, facie laeta et hilari.

3 Exercebatur adsidue equitando et venando delectabatur frequenti

natatu.

4 Nec patrio tantum sermone contentus, etiam peregrinis linguis

ediscendis operam impendit

5 in quibus Latinam ita didicit ut aeque illa ac patria lingua orare sit

solitus.

6 Graecam vero melius intellegere quam pronuntiare poterat.

7 Delectabatur libris Sancti Augustini praecipueque his qui De Civitate

Dei praetitulati sunt.

8 Artes liberales studiosissime coluit earumque doctores plurimum

veneratus magnis adficiebat honoribus

9 Temptabat et scribere, sed parum successit labor praeposterus et sero

inchoatus

EINHARDUS (775-840), Vita Karoli Magni Imperatoris (23 ad 25).

EXERCITATIO.

1 Quid tibi accidit? Cur crus gypso alligatum est?

2 Hoc Feriis Nataliciis accidit. In Alpibus nartabam et pessime cecidi.

3 Crus fregisti?

4 lta est. Duos menses cum crure gypso vestito agam oportet; priorem

mensem in lecto egi.

5 Nunc ambulare possum sed magna cum cautione : semper mihi

cavendum est ne cadam.

6 Qua re natando exerceri non potes.

7 Nullius est momenti : hieme sumus.

8 Erras ! Nonnullius est momenti. In urbe nostra omnibus anni

temporibus natare possumus : piscina municipalis hieme calefit.

RES NOTANDA.

E glossario DU CANGE, Lutetiae Parisiorum anno 1733° edito,

excerptum : Narta, species solearum lignearum quibus in transmittenda

glacie altissimisque nivibus utuntur [] Finni aliaeque gentes

finitimae. Nihil aliud sunt [] quam lignum tenue et longiusculum,

anteriore sui parte incurvum, in cujus medietate ansa est ex corio, cui

pes inseritur, subjecta ex contorto vimine alia, qua posteriora pedis

firmantur.


LECTIO QUADRAGESIMA OCTAVA (48ª)

Me laborantem impedires

1 Victor, sex annos natus, optat ut pater sibi tympanum emat.

2 Pater autem : “Nolo, nam me laborantem impedires”.

3 -- Nequaquam, respondet Victor, tibi enim polliceor me tantum te

dormiente tympanum pulsaturum esse.

4 MATER. -- Nolo, Jacobe, ludas cum Leone, nam puerulus est male

educatus.

5 JACOBUS. -- Tunc, Mater, visne Leonem mecum ludere, nam ego

puerulus sum bene educatus?

6 Cum bellum omnium gentium alterum ageretur, cibariorum tanta facta

est inopia

7 ut vir quidam, fame laborans, canem suum, quem multum amabat,

edere coactus sit.

8 Postquam manducavit, ossa aspiciens, secum exclamavit :

9 -- Miselle Mordax, quam bene cenares, si hic adesses.

E Vita Latina, A. ROBOT, sept. 1961.

Proverbia

10 Asinus asinum fricat.

11 Canes qui vehementius latrant, habentur viliores.

CARMEN

Gaudeamus igitur!

1 Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus! (bis)

Post jucundam juventutem,

Post molestam senectutem,

Nos habebit humus. (bis)

2 Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere? (bis)

Vadite adl superos,

Transite ad inferos,

Ubi jam fuere. (bis)

3 Vita nostra brevis est, brevi finietur. (bis)

Venit mors velociter,

Rapit nos atrociter,

Nemini parcetur ! (bis)

4 Vivat Academia, vivant professores ! (bis)

Vivat membrum quodlibet !

Vivant membra quaelibet !

Semper sint in flore ! (bis)

5 Vivant omnes virgines, faciles, formosae ! (bis)

Vivant et mulieres

Tenerae, amabiles

Bonae, laboriosae ! (bis)

6 Vivat et res publica, et qui illam regit ! (bis)

Vivat nostra civitas !

Maecenatum caritas

Quae nos hic protegit! (bis)


LECTIO QUADRAGESIMA NONA (49ª)

Aule, ede intritam tuam !

1 PATER. -- Aule! ede intritam tuam. Undecima hora vespertina,

dormire deberes

2 AULUS, patri sine pudore repugnans. -- Minime! Intritam non edam

! Flere incipit.

3 P. -- Si intritam non edes, recte vapulabis !

4 A. -- Nefas est ! Eas res semper manducandas dant quae mihi

fastidium movent. -- Vehementius flet.

5 VICINORUM INQUILINORUM CHORUS. --

Ecce liberorum carnifex !

6 P., paululum cedens. -- Quid hercle tibi fastidiosum non sit?

7 A., subito placatus. -- Libenter pernam ederem !

8 P. -- Ridiculum! Nulla est perna in armario frigidario. Praeterea

porcinarii taberna clausa est.

9 A.- Omnes contra me conjurant. – Qualem vitam ago! –

Vehementissime flet

10 INQUILINORUM CHORUS. -- Ille puer ab indigno patre

excruciatur !

11 SOCRUS. -- Mi gener, aetate mea liberos multo rectius educari

solitos esse arbitror.

12 P. -- Tu, socrus, abi in malam crucem! -- Ad pacem tamen

servandam, gradus descendit, supplicans porcinarium

exspergefacit, cum perna tandem domum redit

Nunc oportet pernam manduces et cubitum eas.

A., perfecte odiosum se habens. -- Volo te mecum manducare.

13 P. – Num insanus es? Ego pernam post secundam mensam

manducem !

14 A. -- Ita dicis quia fortasse me veneno interficere cupis! -- Iterum

flet

P., valde commotus. -- Mi fili, cur tantam immanitatem

excogitavisti? Errorem tuum demonstrabo. -- Nauseae difficulter

repugnans pernae dimidiam partem comedit

Aulus vociferans, lacrimarum torrentem subito exprimit.

Inquilinorum chorus socrusque novissimorum cruciatuum causam

inquirunt.

15 A. – Partem quam cupiebam ipse comedit !

EXERCITATIO.

1 Mater uxoris socrus vocatur.

2 Maritus socrus est socer; socrus est soceri uxor.

3 Soceri mei gener sum.

4 Dicuntur nurus et socrus saepe inter se altercari.

5 Dicunt nurum et socrum inter se raro amare.

6 Causa praecipua cur socrus generum aut nurum increpet ad liberorum

educationem pertinet.

7 Omnes homines aetatem qua juvenes fuerunt ceteris aetatibus

anteponunt.

8 Tempore nostro, aiunt, omnia multo melius quam vestro se habebant.


LECTIO QUINQUAGESIMA (50ª)

In taberna condimentaria

1 Mater familias it obsonatum. Apud lanium carnem emit bubulam

(vitulinam, ovillam, suillam).

2 A pistore panem petit. E pistrina exit. In macello olera varia obsonat.

In tabernam condimentariam intrat.

3 CONDIMENTARIUS. -- Salve, Domna ! Quid petis ?

4 DOMNA. -- Opus est sale, pipere, lagona olei una, aceti litro uno,

sacchari kilogrammate uno, ciceribus, faselis siccis, lentibus.

5 C. -- Quantum faselorum, quantum lentium?

6 D. -- Faselorum kilogrammata duo, lentium sesquilibram emam.

7 C. -- Tibi dabo capsam in qua haec omnia collocare possis.

8 D. -- Gratias! Da quoque farinam, pastas, oryzam.

9 C. -- Haec nunc in sacculis praebentur : sacculos suppeditare mundius

est quam grana e sacco manibus prehendere, et facilius quam

lancibus appendere.

10 D. -- Estne tibi sapo ad munditiem aptus?

11 C. -- Hunc quoque, Domna, habeo. Ut sol nubes, sic sapo “Lunae

Lux” sordes depellit!

EXERCITATIO.

1 Cato, in libro De Agricultura, salsuram pernarum sic describit :

2 Pernas salire sic oportet in dolio aut in seria.

3 In fundo dolii aut seriae sale sternito, deinde pernam ponito

4 cutis deorsum spectet ; sale obruito totam.

5 Deinde alteram insuper ponito, eodem modo obruito.

6 Cave ne caro carnem tangat.

7 Ira omnes obruito.

8 Ubi jam omnes composueris, sale insuper obrue ne caro appareat :

aequale facito.

9 Ubi jam dies quinque in sale fuerint, eximito omnes cum suo sale.

10 Quae tum summae fuerint, imas facito, eodemque modo obruito et

componito.

11 Post dies omnino XII (pr. duodecim) pernas eximito et salem

omnem detergeto spongia bene, perunguito oleo, suspendito in fumo

biduum.


LECTIO QUINQUAGESIMA PRIMA (51ª)

Molae hydraulicae

1 Ursus abbas monasterium statuit, situm scilicet apud flumen Angerem

2 in recessu montis cui nunc castrum imminet, eodem nomine quo

monasterium appellatum.

3 Cum fratres molam manu vertentes, triticum ad victum necessarium

comminuerent

4 pro labore fratrum visum est ei molendinum in ipso Angeris fluvii

alveo, instituere.

5 Defixis in flumine sublicis, congregatis lapidum magnorum acervis,

claustra fecit

6 atque aquam canali collegit, cujus impetu fabricae rota magna

volubilitate circumacta est.

7 Hoc opere laborem monachorum relevavit, atque id uni fratrum

delegavit.

8 Ita opus necessarium implebatur.

9 Quae sententiae e Vitis Patrum excerptae sunt, qui liber a Gregorio

Turonensi scriptus est.

EXERCITATIO.

1 Triticum seu frumentum mola teritur, id est in farinam redigitur.

2 Molae antiquae vi hominum vel animalium agebantur.

3 Medio aevo, molae vi fluminum actae jam divulgatae erant.

4 In Batavia autem vis venti, quae machinarum haud dissimilium alas

movet, non solum ad triticum molendum, sed etiam ad aquam

rivorum paludumque exhauriendam, usurpabatur.

5 Nunc haec omnia obsoleverunt et in imaginibus tantum videntur.

6 Molae enim hodiernae vi electrica aguntur.


LECTIO QUINQUAGESIMA ALTERA (52ª)

Lingua latina apothecaria

1 Pharmacopolae, antequam munere suo fungi possent, jusjurandum

olim dare debebant. Ecce exemplar hujus juris jurandi :

2 “habebunt pondera vera et justa a libra usque ad scrupulum.

3 Non ponent in suis clysteribus aliquam medicinam cujus virtus sit

exhalata vel corrupta.

4 Non ponent unam medicinam pro alia in aliqua recepta

5 et si herbam vel medicinam in recepta positam non habeant, referent

magistro ordinanti ut circa hoc provideat.

6 Non dabunt nec permittent dari scienter aliquod clysterium nec

aliquod aliud medicabile

7 nisi ad hoc habeant receptam ab aliquo magistro specialiter ordinatam.

8 Non recipient clericum nisi sciat intellegere, loqui et scribere latinum

et gallicum

9 et antequam ipsum recipiant, tenebitur jurare omnia praedicta

juramenta.

10 Parisiis, die 2° mensis octobris, anno 1422°.”

EXERCITATIO.

1 Ave, Domne pharmacopola (vel domna pharmacopola), estne tibi

remedium ad pituitam curandam aptum?

2 Ecce ! Guttas decem ex hac ampulla mane, meridie et vespere in

nasum instilla !

3 Antequam cubitum abeas, pillulas duas ex illa pyxide cum potione

calida sorbe.

4 Volo unguentum quoque contra solis exustiones.

5 Si hoc unguento cutem unxeris, solis exustio nunquam nocebit.

6 Ita non arbitror, cutis mea vel minima exustione statim vulneratur.

7 Tunc cave solem; noli in arena toto tempore postmeridiano jacere.

8 Consilio tuo utar Dentifricium etiam volo.., quid amplius? certus

sum me alicujus rei oblitum esse.

9 Visne saponem ad barbam radendam?

10 Nequaquam ! Novacula utor electrica Eia ! Inveni ! Peniculum

dentarium volo.


LECTIO QUINQUAGESIMA TERTIA (53ª)

Prosit

1 APPIUS. -- Ebibat igitur suum quisque calicem. A me exemplum

capietis. Tibi hoc propino, Marce !

2 MARCUS. – Accipio abs te libenter. Pro quo vulgus “Praestolor !”

dicit.

3 Equidem non recuso. Nihil tua causa recusabo.

4 APPIUS. -- Tu deinde ceteris propina.

5 MARCUS. -- Tite, praebibo tibi dimidiam pateram !

6 TITUS. – Precor ut tibi bono sit. Sit tibi bonum atque commodum.

7 Prosit tibi ! (Proficiat durius dicitur).

8 APPIUS. -- Sed cur cessat patera? Cur non obambulat ?

9 Deficit nos vinum ? Ubi sunt oculi tui, puer? Vola, affer ejusdem

generis sextarios duos !

EXERCITATIO.

1 Quod vinum bibere vis, atrum an album?

2 Atrum malo. Album enim cruditatem creat.

3 Melius est te aquam medicatam bibere.

4 Quid dixisti? Non aegroto nec ullam medicinam sumere cupio.

5 Te fortuna juvat, ego multis morbis laboro.

6 Saepe cum febri jaceo; rauca tussi tussio.

7 Arthriticus et podagrosus sum.

8 Tota cute prurio.

9 A cane rabido morsus sum. Canis rabidus me momordit.

10 Qui semper aegrotant diutissime vivunt.

11 Qui aegroti sibi semper videntur medicos pharmacopolasque

locupletant.

10 DELIA. -- Ego vellem nupsisse fungo, potius quam meo nuberem

Marco.

11 CYNTHIA. -- Quid ita, quaeso? Tam cito male convenit inter vos?

12 DELIA. -- Nec unquam conveniet cum tali viro. Vides quam sim

pannosa ! Sic patitur uxorem suam domo egredi.

13 Dispeream nisi saepe pudet me prodire in publicum, cum video

quam cultae sint aliae

14 quae multo pauperioribus nupsere maritis. Ex ERASMO.


LECTIO QUINQUASEGIMA QUARTA (54ª)

Ultimum votum

1 -- Nec rhumii pocillum nec hispanicam accipere vis?

2 Sed age, forsitan tibi sit in votis aliud quid, aiebat magistratus cuidam

condemnato, quinque minutis ante supplicium ejus.

3 -- Nempe, Domne Judex, is respondit, a pueritia tota semper mente

linguam hebraicam discere optavi !

4 Diarium cujusdam civitatis, cum hunc matrimonialem libellum

publicavisset :

5 “Villici filia, 30 annos nata, formoso corpore, dulcissima natura,

multa sperans, recentissimamque villam possidens, adulescenti

nubere cupit, etc.”

6 Rescripsit quidam : “Speratorum indicem mitte, villaeque imaginem

photographicam”.

7 Autoraedarius quidam, cum, albis alis ornatus, Sanctum Petrum

adiret, a paradisi janitore quidnam sibi accidisset interrogatus, ita

respondit :

8 -- Quid acciderit non intellego : paucas vix abhinc minutas cum uxore

autoraedam beatus regebam

9 Ejus ultima verba tantum recordor :

10 “Si gubernaculum mihi commodare velis, angelus vere sis !”

E Vita Latina (n° 5, sept. 1958, auctore G. COTTON).


LECTIO QUINQUAGESIMA QUINTA (55ª)

Volatus probativus

1 Aeronavis quaedam vectoria ad aeroportum appropinquat. Vectores

lucidis litteris scriptum vident : “Zonis cingimini”.

2 Quod praeceptum megaphonio iteratur. Vectores zonis cinguntur, ne,

si quid acciderit, alii super alios projiciantur neve ita gravius

vulnerentur.

3 Iterum vox megaphonii. -- Optimi vectores ! Testes primi eritis

inauditi antehac experimenti : Hic est enim volatus vectorius qui

primus sine gubernatore fit.

4 Navis qua vehimini gubernatorio automato regitur et nunc undis

radioelectricis usque ad aeroportum perducetur.

5 Nullus est gubernator apud vos, sed tantum famulus et famula qui

vobis commoda ministrant.

6 Haec, propter aemulationem, usque ad id temporis ceteras societates

celare debuimus. Sed nihil timueritis, optimi vectores!

7 Omnia sollertissime provisa sunt; omnes apparatus, quamquam

tutissimi, tamen duplices comparati sunt.

8 Si, quod vix possibile videtur, unus ex his deficiat, alter ejus

ministerio statim fungetur.

9 Ergo quieti estote, nihil necopinati accidere pot Silentium sepulcrale

sequitur

10 Etsi vox megaphonii repente defecit, contigit ut aeronavis vectores

metu pallidos, tamen incolumes, ad aeroportum adveheret.

EXERCITATIO.

1 Quod est hoc instrumentum?

2. Hoc est grammophonium quod avunculus mlhi muneri obtulit.

3 Musicane delectaris?

4 Ita, musica delector, praecipue classica.

5 Ego musicam hodiernam malo, in primis nigritas aeneatores

citharasque electricas.

6 Ego vero clavichordium, fidiculas, organum malo, et in concentibus

maxime versor.

7 De gustibus non est disputandum.

8 Aliis concentus symphoniaci placent, aliis musica saltatoria, aliis

clamor et tumultus.


LECTIO QUINQUAGESIMA SEXTA (56ª)

Mihi prandio apposita sunt

1 -- Bene prandisti ? -- Ita, mihi prandio apposita sunt :

2 Promulsis varia, praecipue artocreas suillum, bis duodenae cochleae,

gallus in vino coctus cum cepulis, haec omnia mero burgundico

large perfusa.

3 -- Nonne cerritus es ? Jam mihi dixisti te stomacho laborare. Pinguior

es, vultus tuus purpura tinctus videtur, nasus papulis gemmat. Num

ver appropinquat?

4 -- Num tu te facetum esse arbitraris?

5 -- Tantum tibi dicam, rectius te, istorum ciborum plumbeorum loco,

comesturum fuisse assulam bubulam cum solanis frictis.

6 -- Nihil timueris, vetus amice, postea enim assulam bubulam cum

solanis frictis habui.

7 In aedibus urbanissimis, aes telephonii tinnit.

8 Nestor, famulus cubicularius, cum ea dignitate quam in omnibus actis

domesticis adhibere solet, instrumentum capit.

9 VOX IN TELEPHONIO. -- Salve funge ! Esne tu, vetule asine?

10 NESTOR, aucta etiam dignitate. -- Veniam mihi da, Domne, ego

sum Nestor, cubicularius. Erus autem abest!

EXERCITATIO.

1 Quota hora est?

2 Undecima et dimidia hora est.

3 Nondum tempus est prandendi. Sed quid arbitraris de quodam

propomate sumendo?

4 Omnis occasio ad bibendum tibi idonea videtur.

5 Non a te quaero utrum avia tua birota utatur necne, sed quid bibere

velis : anisum, absinthium, merum, an gallicaudam?

6 Malo arantii aut uvae sucum.

7 Ecce ! Arantium premo ejusque sucum in poculum fundo. Visne

saccharum?

8 Ita : da cubos duos. Potionem cochleari agito.

9 Prosit ! -- Bene tibi! -- Bene tibi quoque!

10 Quid olfacio ? Optime olet !Hic odor e culina venit.

11 Pullus gallinaceus in culina coquitur : odorem pulli olfacimus.

12 Eamus pransum !


LECTIO QUINQUAGESIMA SEPTIMA (57ª)

Microscopium

1 Microscopii vi, in pulice, musca, vermiculis, accurata corporis figura

et lineamenta

2 necnon colores et motus prius non conspicui, non sine admiratione

cernuntur.

3 Quin etiam, aiunt, lineam rectam, calamo vel penicillo descriptam, per

hujusmodi microscopium inaequalem admodum et tortuosam cerni.

4 Etiam superstitiosam quamdam interpretationem in hac re (ut fit in

rebus novis aut miris) addiderunt homines

5 videlicet hujusmodi microscopia opera naturae illustrare, artis

dehonestare.

6 lllud vero nihil aliud est quam quod texturae naturales multo sint

subtiliores quam artificiosae

7 Quod perspicillum si vidisset Democritus, exsiluisset forte,

8 et modum videndi atomum (quam ille invisibilem omnino affirmavit)

inventum esse putasset.

E Francisci BACON Novo Organo, II, 39.

EXERCITATIO.

1 Quis fuit Democritus ?

2 Fuit philosophus graecus qui quinto saeculo ante aetatem nostram

vixit.

3 Materiam ex atomis constare arbitrabatur.

4 Atomi quales sunt ?

5 Hoc nomen graece res insecabiles, id est quae secari non possunt,

significat.

6 Ergo omnis materia e partibus insecabilibus, velut granis, constat ?

7 Nonnullas habemus rationes cur ita credamus.

8 Attamen grana materiae quae saeculi praeteriti homines docti atomos

vocabant

9 nunc a saeculi nostri doctis in plures partes dividuntur

10 scilicet in nucleum et electrones qui circum nucleum circumagi

dicuntur.

11 Nucleus ipse nunc in partes dividitur

12 Claudite jam rivos, pueri, sat prata biberunt !


LECTIO QUINQUAGESIMA OCTAVA (58ª)

Vincula inter populos artiora fiunt

1 Praecipuae tres technicae artes, quibus auribus voces, oculis autem

rerum imagines, ex longinquo proponuntur,

2 hoc est cinematographica, radiophonica ac televisifica ars,

3 non ad homines tantummodo recreandos relaxandosque pertinent,

4 quamvis non pauci hoc solum requirant auditores spectatoresque,

5 sed ad ea potissimum propaganda, quae, cum ad animi culturam, et ad

virtutem alendam attineant,

6 non parum possunt ad civilem nostrorum temporum societatem recte

instituendam conformandamque conferre.

7 Faciliores modo quam typis edita, id profecto hae technicae artes

efficere possunt

8 ut homines nempe inter se communicent sibique sociam praestent

operam.

9 Veritati autem propagandae ea ratione inserviant

10 ut vincula inter populos artiora cottidie fiant,

11 ut iidem mutua rerum aestimatione se intellegant,

12 ut in quovis rerum discrimine inter se adjuvent,

13 ut denique inter rei publicae moderatores singulosque cives adjutrix

intercedat opera.

E Pii XII, litteris encyclicis Miranda Prorsus.

EXERCITATIO.

1 Haec est aeronavis “Alpha Delta' vocans Novi Eboraci aeroportum !

Quemadmodum me audis ?

2 Aeronavis “Alpha Delta' a Novi Eboraci aeroportu : te valde et clare

audio. Unde venis et quo vadis ?

3 Novum Eboracum ab A.D. : Londinio Novum Eboracum, altitudine

pedum 30000 (triginta milia), cursu 275 (pr. duo, septem, quinque) in

nubibus volans.

4 A.D. a N.E. : Radari contingeris, cursu ad aeroportum 230 (duo, tria,

zero), distantia 50 milia nautica. Usque ad pedum sex milia (6 000)

descende.

5 N.E. ab A.D. : cursu 230, descendens nunc altitudine pedum 6 000.

6 A.D. a N.E. : Altitudinem et cursum serva, aeroportus 20 milia distat,

rotas educ, (appulsus) valvas ad libitum.

7 N.E. ab A.D. : Rotis eductis valvisque probatis.

8 A.D. a N.E. : Quinque gradibus dextrorsum, descensionem ultimam

inchoa, sescentis pedibus per minutam duobus gradibus

sinistrorsum; descensione optima.

9 N.E.. ab A.D. : O.C. (omnia correcta) (Appulsus) plateam conspicio.

10 A.D. a N.E. : Visu appelle, platea libera est !


LECTIO QUINQUAGESIMA NONA (59ª)

Necdum litterarum quicquam

1 JOSEPHUS.-- Quid adeo te sollicitat, pater ? Maerore videris ultra

morem occupatus.

2 PATER. -- Enimvero tabellarii hora est, nonne?

3 J. -- Ita, profecto. Quid inde non capio.

4 P. -- Ah, fili mi ! nescisne quattuor ipsos esse dies ex quo Antonius

pericula, Barcinone, subire debuit, necdum ad nos litterarum

quicquam.

5 J. -- Equidem non putaram. Certo, pater, scribere potuerat.

6 P. -- Quin immo, si bene omnia cessissent, et apud nos esse.

Pulsantur fores a tabellario.

7 J. -- Ad nos tabellarius ! E vestigio curro. Ad vestibulum domus properat.

8 P. desuper filium adloquitur. -- Numquidnam boni, Josephe ?

9 J. -- Antonius, Antonius qui scripsit ipse. Demitte centesimas triginta

quas tabellario tribuam.

10 P. -- Trade mihi epistulam : involucrum ego aperiam.

11 Voce iucunda : “Antonius Patri suo carissimo salutem dat. Maturius

scribere optabam, quod quidem non licuit.

12 Ceterum fausta omnia. Lauream sum adsecutus. Tramine adveniam

quod nonae puncto Barcinone discedit. Vale mi pater !

13 Datum Barcinone, die Junii vicesimo sexto.”

14 Deo gratias ! Nunc demum animum recipio.

E Vita Latina (sept. 1957, Emmanuel JOVE).

EXERCITATIO.

1 Cur Desiderius maerore adeo videtur occupatus?

2 Socrus ejus e vita decessit : qua re maestus est.

3 Hic est maeror magnus.

4 Majoris tamen est maeroris orbum patre aut matre fieri.

5 Mihi omnium dolorum maximus est pecunia carere.

6 Vir es turpis et cupidus : non ceterorum miseriam, sed tantum

fortunam tuam curas.

7 Vilicus est dives agris.

8 Famulus, cui nulla sunt bona, tamen contentus sorte sua videtur.

9 Homines civitati utiles honorantur, fures autem digni verbere in

carcerem conjiciuntur.

10 Ut fures in nundinis, ita inter se intellegunt.


LECTIO SEXAGESIMA ALTERA (62ª)

Quomodo scire possum?

1 Inter dementes. -- Cui scribis, o bone ? -- Mihi !

2 -- Et quid tibi scribis?

3 -- Quomodo scire possum, cum epistulam nondum acceperim ?

4 MAGISTER. -- Quis hoc dixit : “Venio ut Caesarem sepeliam” ?

5 DISCIPULUS. -- Libitinarius, scilicet!

6 Cum venum mihi hunc canem dedisti, latronibus optimum eum esse

dixisti

7 sed superiore nocte latrones domum meam, ut furarentur, ingressi

sunt,

8 neque unum quidem ex iis momordit.

9 -- Latronibus esse optimum jam tibi dixi !

10 Centurio quidam coram militibus contionem habet quibus haec

explanat : “Patria est mater nostra ”

11 Deinde unum ex militibus interrogat :

12 -- Quid est patria, Antoni?

13 ANTONIUS. -- Patria est mater mea.

14 Postea Josepho. -- Quid est patria, Josephe ?

15 JOSEPHUS. -- Est mater Antonii !

16 in nosocomio : RECTOR. -- Aegrotus quem nunc de tecto vides

pendentem dicit se esse lucernam.

17 VISITOR. -- Quidni eum demittis ?

18 RECTOR. -- Quia in posterum sine luce erimus.

E Palaestra Latina.


Carmen circense

1 Consulis manu

Mappa decidit,

Acer cum curru

Equus exsilit.

Pone nos sonant

Carcerum valvae,

Quam circenses delectant !

Quam gaudent aurigae !

2 lllic meta stat;

Flecte quadrigas !

Qui non evitat

Frangit is rotas;

Concurrunt equi,

It caelo fragor;

Ruunt currus commixti

Ubique fit cruor.

Chorus

Tinniunt, tinniunt

Usque phalerae.


Quam libenter audiunt

In cursu aurigae!

3 Dum in verbera

Pronus pendeo

Clamitat fera

Nostra factio.

Cingor laureis ;

Laetor principem

Nostris de victoriis

Magnam fecisse rem.

4 Princeps semper sim !

Nil praetereat !

Quis sic habet vim ?

Quis sic agitat ?

Sit russato mors !

Tremat venetus !

Fisco tamen favet fors

Cum vincit prasinus.

E Carminibus Latinis (a Centaur Books, Slough, Anglia, editis).


LECTIO SEXAGESIMA (60ª)

Dignus erat qui latine scriberet

1 GENOVEFA. -- Ave, Alberte ! Valde intentus videris : ter fores

pulsavi, at tu nihil audisti. Quare intrare ausa sum.

2 ALBERTUS. -- Ave Genovefa ! Bene fecisti : reapse nihil audivi.

Asside, precor !

3 GEN. -- Nolo molesta esse. Multa tibi agenda esse videntur.

4 ALB. – Minime ! Librum legebam. Nostine ? Librum Genovefae

porrigit.

5 GEN., titulum legens. -- Antonius a Sancto Exuperio : Regulus, vel

pueri soli sapiunt. Hujus libri famam non ignoro. Nonne ille

Sanctus Exuperius aeronauta fuit?

6 ALB. -- Profecto. Ante Bellum omnium gentium alterum aeronaves

cursuales et vectorias gubernavit.

7 Bello ipso, in Classe Aeria meritus est. Aeronavem speculatoriam

regens mortem obiit.

8 Non solum aeronauta fuit audax et generosus, sed etiam plures libros

optimos scripsit, in quibus se philosophum quoque humanissimum

praebuit.

9 GEN. – Scripsitne latine?

10 ALB. -- Dignus erat qui latine scriberet. Liber autem qui Regulus

inscribitur, in linguam latinam a Professore Augusto HAURY,

Universitatis Burdigalensis, optime conversus est.

11 GEN. -- De quibus rebus in hoc libro agitur ?

12 ALB. -- Cras hoc videbimus.

10 nec quidquam aliud video quam computationes mathematicas,

figurasque geometricas cum signis quae non intellego.

11 Hoc fit quod, ad instrumenta electrica excogitanda, theoria

electricitatis, quae mathematicis nititur, perutilis est.

EXERCITATIO.

1 Qui liber est hic ?

2 Est tractatus de re electrica.

3 Possumne eum inspicere ?

4 Manifesto potes ! Ut inspiciantur consulantur legantur, libri eduntur.

5 Gratias! Video te hominem non esse qui libros suos in thecas

concludat et ab eorum usu amicos prohibeat.

6 Librum aperio ejusque paginas volvo.

7 Hic tractatus longe aliter est quam credebam.

8 Quid enim in eo te credebas inventurum ?

9 Descriptiones machinamentorum, lampadum variorumque

hujuscemodi, multis imaginibus ornatas exspectabam


LECTIO SEXAGESIMA PRIMA (61ª)

Regulus

1 In Garamantum solitudine destitutus jacui. Fractum erat aliquid in

compagibus illis quae machinam movebant.

2 Cum autem nec artificem nec peregrinatores ullos mecum veherem,

ita me paravi ut solus id arte reficere conarer.

3 Res quidem difficilis erat, sed in discrimen vitae adductus eram.

4 Tantum enim aquae habebam quantum ad potum octo dierum satis

esset

5 Cum Regulo consuetudinem junxi.

6 Tempus multum intercessit priusquam intellegerem unde is veniret.

7 Regulus enim, ut ex me multa percontabatur, sic percontantem me

audire non videbatur.

8 Vocibus fortuito missis omnia paulatim comperi.

9 Velut, cum primum volucrem machinam conspexit (quam machinam

non describam : forma enim ejus adeo est multiplex ut eam

delineare non possim) a me quaesivit :

10 REGULUS. – Quidnam rei hoc est?

11 ANTONIUS. – Haec non res est -- volat enim -- sed volucris

quaedam, mea volucris machina.

12 Et superbia, efferebar dum eum me volare doceo.

13 REG. – Quid ? De caelo delapsus es ?

14 ANT., summisse. -- Ita est.

Ex Antonii a SANCTO-EXUPERIO, Regulo

(Fernandus Hazan, Lutetiae Parisiorum, edidit).

EXERCITATIO.

1 Quomodo aream rectanguli computamus ?

2 Sufficit mensuram majoris ejus lateris per minoris mensuram

multiplicare.

3 Bene ! Sit, e.g. (exempli gratia) rectangulus quidam metrum unum

longus, triginta centimetra latus; quanta erit, dic, area ejus?

4 Primum oportet ut haec duo latera una atque eadem longitudinis

ratione commetiamur.

5 E.g., mihi dicere licet rectangulum tuum decimetra decem longum,

tria latum esse.

6 Cum ter dena sint triginta, area ejus est decimetra quadrata triginta

7 Equus conducticius facit brevia milia.

8 Quid est equus conducticius?

9 Is est quem mango tibi pro pecunia commodavit, vel, si vis, quem tu

a mangone conduxisti.

10 Cur brevia milia ?

11 Quia eques equum suum proprium amat et bene curat, alienum

autem velociter currentem defatigare non dubitat.

12 Si ita agit, licet cum equo alieno, pessimus est eques.


LECTIO SEXAGESIMA TERTIA (63ª)

Regulus (sequitur)

1 REGULUS. -- Isto modo tu quoque de caelo venis? In qua stella

erranti natus es ?

2 ANTONIUS. -- Ergo tu, de stella alia venis ?

3 Ille autem non respondit : nam leviter renuens machinam meam

intuebatur.

4 REG. -- Enimvero ista machina e locis non valde longinquis advehi

potuisti

5 Regulus ex Antonio multa percontatus est quae, propter loci inopiam,

omittere debuimus. De peregrinationibus ejus astronauticis

aliquantula excerpere maluimus.

6 Cum ille ad stellulas 325, 326, 327, 328, 329, 330 (pr.

trecentesimam vicesimam quintam, etc.., trecentesimam

tricesimam) propius accessisset, eas visere instituit ut et

occupationem quaereret et doctrina se exornare posset.

7 Primam rex incolebat. Sedebat rex purpura pellibusque muris pontici

indutus, in solio simplicissime facto, sed tamen magnifico.

8 REX. – Attat ! Ecce parens qui mihi paret.

9 REGULUS. -- Quomodo me agnoscere potest, quoniam me nunquam

vidit ?

10 REX. -- Accede propius ut te melius adspiciam

11 REG. -- O, Rex, quae imperio regis?

12 REX, simplicissime. -- Universa.

13 REG. -- Stellaene tibi parent ?

14 REX. -- Sane quidem, et statim parent; neglegi jussa mea non patior.

Ibidem.

11 Haec omnia repetenda sunt a scribis rerum inventarum.

12 Respondet ad quaestionem tuam ultima sententia : scriba quidam

libellum proposuit. Ex opere citato a BOURGEOIS et LUPIN.

EXERCITATIO.

1 Quis hunc libellum proposuit ?

2 Primum sine eum legam !

3 Aediles monent: heri post mercatum in foro boario inventa sunt;

4 anulus videlicet aureus; pileus laneus; crepida tritissima;

5 ebrius quidam oblitus nominis sui;

6 asinus vinctus ad columnam (fortasse ebrii, sed neuter loquitur);

7 culter rubiginosus; pupa lignea;

8 volumen philosophicum plenum intiborum;

9 canis flavus sine cauda;

10 infans nudus in acervo foliorum brassicarum.


LECTIO SEXAGESIMA QUARTA (64ª)

Regulus (sequitur)

1REGULUS. -- Solem occidentem spectare cupio Gratum mihi

feceris si solem occidere jusseris.

2 REX. -- Si ducem, papilionis more, circum flosculos volitare, vel

tragoediam scribere, vel se in marinam avem convertere juberem

3 dux autem imperatum non faceret, utrius vitium esset meum an ejus ?

4 REG., constanti voce. -- Tuum!

5 REX. -- Recte dicis. Tantum enim ab unoquoque exigendum est,

quantum dare unusquisque potest.

6 Nempe auctoritas in ratione nititur.

7 Si populates tuos juberes se in mare abjicere, rem publicam commutarent.

8 REG. -- Quid igitur de meo solis occasu ? (nunquam enim omittebat

quod semel quaesiverat).

9 REX. -- Occasus solis iste tibi dabitur. Exigam enim. Sed ut qui rei

publicae ministrandae peritus sim, tempus exspectabo.

10 REG. -- Quota hora id futurum est ?

11 REX., posleluam ingentes fastos inspexit. -- Hem ! Hem ! Hem !

Hem ! fiet hodie vespere fiet quadragesima minuta post septimam horam,

12 ac videbis quam mihi sedulo pareatur

13 REG. -- Nihil jam mihi negotii hic est. Mox proficiscar.

14 REX. -- Noli proficisci !

15 REG. -- O, summe rex, si tibi sedulo oboediri cupis, mihi rationi

consentanea impera. Me proficisci jube. Omnia enim tempestiva

videntur esse.

16 REX, Regulum jam evolantem videns. – Te legatum meum esse

jubeo ! Ibidem.

9 In utramvis aurem nunc dormiam, qui urbis nostrae sparteolos, te

duce, optime instructos esse, nunc non ignoro.

10 Et tu, bone, quo ministerio fungeris ?

11 Ego libitinarius sum.

12 Optime ! Sine ullo tandem timore ad ignem exstinguendum adire

possum, quia scio a te me bene sepultum iri.

13 Quam quisque norit artem, in hac se exerceat.

EXERCITATIO.

1 Qua in arte te exerces?

2 Ego sum centurio e sparteolis urbanis.

3 Quale est ministerium tuum ? -- Sparteolis impero ut incendia

exstinguant.

4 Saepene in hac urbe incendia exstinguis ?

5 Nimis saepe ! In aedibus nostris contabulationes ligneae, supellex,

vela, textilia, facile incenduntur.

6 Homines praecipueque mulieres cum igne incaute saepissime agunt.

7 Machinasne recentes possidetis ?

8 Duas habemus antlias autocinetas optimas.


LECTIO SEXAGESIMA QUINTA (65ª)

Regulus (concluditur)

1 Altera stella a glorioso quodam incolebatur. Qui simul ac Regulum

conspexit, procul exclamavit: “Ecce huc venit qui me admiratur”

2 Tertia a potatore incolebatur : REGULUS. -- Cur potas?

3 POTATOR. -- Ut obliviscar.

4 REG. -- Ut cujus rei obliviscaris?

5 POT. -- Ut me pudere obliviscar.

6 REG. -- Cujus rei te pudet ?

7 POT. -- Potare me pudet

8 In ceteris stellis, visitavit Regulus negotiatorem quemdam qui divitias

suas sine fine computabat,

9 lychnorum publicorum curatorem qui immani munere se fungi

existimabat, nam stella ejus singulis minutis circumagebatur

10 geographum denique qui libros ingentes scribebat :

11 GEOGRAPHUS. -- At tu e locis remotis venis. Ignota exploras. Jam

mihi stellam tuam describe !

12 REG. -- Domi meae omnia perparva sunt. Mihi sunt tres ignivomi

montes, quorum duo etiamnunc ardeant, unus exstinctus sit mihi

etiam flos est

13 GEO. -- De floribus mentionem facere non solemus in tractatibus

nostris.

14 REG. -- Quidni? Sunt formosissimae rerum omnium.

15 GEO. -- Quia flores evanidi sunt

16 REG.. -- Quae me hortaris ut visam ?

17 GEO. -- Terram stellam. Nam bene audit. Abiit regulus, secum de

flore suo cogitans. Ibidem.

11 Novum Eboracum non imus.

12 Novum Eboracum, in urbem clarissimam, non imus.

13 Per vallem lsarae Gratianopolim petimus.

14 Via Aemilia Camberium petimus.

15 Nonne Mediolano venitis.

16 Ita ! Per Augustam Praetoriam transivimus.

EXERCITATIO.

1 Heus ! Stephane ! Ubi es ? Te cantitantem audio, sed ubi sis non

video.

2 Domi sum; sum in horreo ubi frumentum servamus.

3 In nova domo nullum est horreum.

4 Ex horreo descendo.

5 Domo exi !

6 E vetere domo exire nolo.

7 Lutetia exire cupio.

8 Eamus in horreum.

9 Domum adire non vultis ?

10 Chicaginem ire malunt.


LECTIO SEXAGESIMA SEXTA (66ª)

Consilio tuo utar

1 GENOVEFA. -- Quae mihi explanavisti, ea ad totum librum

legendum me hortantur. Visne mihi eum commodare?

2 ALBERTUS. -- Libentissime. Cum domum intravisti, ultimam

paginam legebam. Ecce liber !

3 GEN. -- Editio pulcherrima est. Quis illas lepidas imagines coloribus

jucundis pinxit ?

4 ALB. -- Auctor ipse; simpliciter sed lepide delineabat.

5 GEN. -- Credisne me exemplar latinum intellegere posse ?

6 ALB. -- Profecto potes. Sed en tibi exemplar lingua nostra scriptum.

Quantum fieri potest, cave ne eo utaris, nisi in sum-ma difficultate.

7 GEN. -- Gratias tibi ago. Consilio tuo utar.

8 ALB. -- Ne tamen lectiones cotidianas discere discosque audire oblita

sis!

9 Octo post diebus : GEN. – Librum sine magna difficultate latine

scriptum legi. Glossario paululum usa sum.

10 In fine latinum cum exemplari lingua nostra scripto contuli. Non

credebam linguam patriam in latinam tanta simplicitate converti posse.

11 ALB. – Euge ! Optimum invenisti modum linguarum externarum

discendarum, tot libros legendo quot possibile est.

12 GEN. -- Sola difficultas in inceptu est. Initio paene nihil intellegis.

13 ALB. -- Hoc ipso tempore pergendum est. Primum legere atque

etiam legere oportet, sine glossarii usu.

14 Tunc auctoris stilo paulatim insuescis, et paulatim melius meliusque

ejus linguam intellegis.

15 GEN. -- Habesne alterum librum pari difficultate ?

16 ALB. -- Tibi librum anglicum commodabo, qui et pueris scriptus est.

Sed nunc cenatum eamus !


LECTIO SEXAGESIMA SEPTIMA (67ª)

Fabula mortifera

1 Vir quidam, caedis accusatus, in judicium vocatus est.

2 PRAESES. -- Amicus quem colebas in cubiculo tuo mortuus inventus

est. Tu solus eum interficere potuisti.

3 PATRONUS. -- Domne Praeses, hoc sine ullo indicio affirmavisti.

Nullum est in cadavere vestigium. Nec manuballistae ictu, nec

pugione, nec strangulatione, nec veneficio interfici potuit.

4 REUS. -- Omnia vera ego dicere volo. Eum invitus occidi. Ei fabulam

mortiferam narravi.

5 PRAESES. -- Quod est istud novissimum mendacium ?

6 REUS. -- Non mendacium est, sed, eheu, verum. Auctor sum

comicus, et fabulam ita ridiculam excogitavi, ut homines, qui eam

audiant, risu emoriantur.

7 Haec nolens, cum amico meo qui hanc fabulam audire cupiebat,

perincommode expertus sum.

8 PRAESES. -- Jubeo te hanc fabulam narrare ut, utrum vera an falsa

dicas, videamus.

9 REUS, pavore percussus. -- Impossibile est : nolo iterum innocentes

occidere.

10 PRAESES, summa auctoritate. -- Officium nostrum est veritatem

invenire. Spectatores ex auditorio discedant ! Maneant judices,

patronus, reus, custodes duo !

11 Nos sumus homines fortes et graves. Nihil timemus. Reus fabulam

narret !

12 Reus, iterum invitus, fabulam narravit. Paucis post secundis,

patronus risu corruit atque inde obiit.

13 Post temporis momentum judices obierunt Praeses cito in mortem

eos secutus est ..

14 Imperturbati tamen manserunt custodes duo Obierunt postero

die, fabulam enim tardius intellexerunt !

EXERCITATIO.

1 Spectatorum turba in tribunalis auditorium intrat.

2 Spectatores terrore perturbati quoquoversus fugiunt.

3 Unde veniunt hi spectatores? -- Undique.

4 Qua iter fecerunt? -- Qualibet.

5 Ubi sedent? -- Ubivis.

6 Potesne ei aliquantum pecuniae commodare?

7 Quid ! In difficultate nummaria est?

8 Currum sumptuosum non praesentibus nummis emit.

9 Occasionem se arripere credebat mirificam.

10 Tribus post diebus in curru reficiendo nummorum mille impensas

faciebat.

11 Nunc nihil habet unde syngraphas solvere possit.

12 Pecuniae imperare oportet, non servire.


LECTIO SEXAGESIMA OCTAVA (68ª)

Porcellus balneorum non est amator

1 CANGA, marsupialis femina, mater Rui, in marsupio Porcellum pro

Ruo secum ferens. – Age ! veni, Rue carissime. Cubandi tempus est.

-- Porcellum e marsupio trahit.

2 PORCELLUS. -- Eheu!

3 CAN, evidenter non intellexit quid Porcelli querimonia significaret.-

Imprimis balneum !

4 POR. – Eheu! -- Socios timide oculis quaerit, sed ceteri absunt

5 CAN. -- Anceps haereo et dubito an sapiens propositum non sit,

balneo hodie frigido uti. Amasne balnea frigida, Rue caris-sime ?

6 POR., qui nunquam fuerat amator balneorum, graviter anhelans

horret. -- Canga, intellego tempus instare sincera fide loquendi.

7 Magna voce. -- Non sum Ruus, Porcellus sum !

8 CAN. -- Ita est, corculum meum, ita; etiam vocem Porcelli imitaris. --

Saponem permagnum ex armario sumit

9 POR.-- Nonne vides ? Num caligas ? Adspice !

10 CAN.- Video te, Rue carissime. Et scis quod tibi de sannis dixi:

11 “Porcellum imitans, adultus porcellus videberis; et mente finge

quantum id te pigere possit”.

12 Age ! In balneum ! Cave ne idem saepius iterum dicam.

13 Antequam quid fiat intellegat, Porcellus in balneo est. Canga eum

panno crasso et saponato et quasi loreo vehementer fricat

14 POR.- Ai ! Sine me abire ! Porcellus sum !

15 CAN. – Noli os aperire, carissime, aut sapo intrabit. Ecce ! Quod

erat demonstrandum !

Ex Winnie ille Pu, auctore A.A. MILNE ;

in latinum converso ab Alexandro LENARD (Edidit Methuen, Londinii).

10 In libris ad usum puerorum, tam animalibus veris quam animalibus

commenticiis non solum animus, sed etiam humani sunt mores.

11 Noli manus in marsupiis tenere!

EXERCITATIO.

1 Quo it vilicus ? -- Porcis escam affert.

2 Oves et vaccae in pratis vagantur.

3 Ubicumque herbam esculentam inveniunt, ibidem pascendi causa manent.

4 Quis est ille Puus vel Pu ? -- Ursus pueri Christophori est.

5 Quid ! Potestne puerulus ursum habere ?

6 Ursi sunt saevissima animalia.

7 Ita ! Ursi feri sunt saevissimi, ursi e gausapa, autem mitissimi.

8 Animal e gausapa animal verum non est : anima ei deest.

9 Talia dicunt physici; auctores autem qui ad puerorum delectationem

scribunt aliter sentiunt.


LECTIO SEXAGESIMA NONA (69ª)

Porcellus (concluditur)

1 PORCELLUS, simul ac loqui potuit, ore titubante dixit.

-- Tutu consulto fecisti. -- Casu accidit ut iterum pannum quasi

loreum et saponatum in os reciperet

2 CANGA. -- Optime carissime, mitte loqui. -- Post punctum temporis

Porcellus lautus linteo abstersus est

3 Age, sume hanc medicinam, postea cubitum ibis.

4 POR. -- Qu qu ..qua de causa medicinam sumam ?

5 CAN. -- Ad te corroborandum et firmandum. Num est tibi in animo

parvulum et debilem sicut Porcellum manere ? Accede istuc !

6 Tum vero ostium pulsatum est -- Veni intro! – Christophorus Robinus

ingressus est.

7 POR.- Christophore Robine, Christophore Robine ! Dic Cangae quis

sim ! Non desinit dicere me Ruum esse. Ego non sum Ruus, nonne ?

8 CHRISTOPHORUS ROBINUS, eum accurate inspicit et abnuit. --

Non potes Ruus esse, quia modo Ruum ludentem in domo Leporis vidi.

9 CAN. – Heu ! Mentibus fingite! Quantum me opinio fefellit.

10 CHRIS., denuo abnuens. -- Porcellus non est. Porcellum intus et in

cute novi : colorem diversissimum habet!

11 CAN. – Non ignoravi eum Porcellum non esse. Aveo scire quis sit.

12 CHRIS.- Forsitan unus ex stirpe Pui. Filius aut patruus aut aliquis.

13 Porcellus se e complexu Cangae expedivit et humum desiluit.

Ingenti ejus gaudio Christophorus Robinus fores apertas reliquerat.

14 Nunquam tanta velocitate, quanta tunc currebat, cucurrerat, neque

prius a cursu destitit quam ad domum suam fere pervenit.

15 Sed cum ducentis pedibus a domo abesset, constitit et reliquo itinere

in luto se volvit ut colorem suum jucundum et assuetum restitueret!

8 Corpora abstergetote ! Nolite in pulvere vos volvere dum gausapae

madidae sunt.

9 Noli te gerere tamquam porcellus.

10 Si porcelli mores imitaberis, nulla crepundia accipies.

11 PROVERBIUM : Nolite projicere margaritas ante porcos

EXERCITATIO.

1 Paule! E piscina natatoria exeas oportet! Quamdiu in aqua mansisti ?

2 Aliquandiu in aqua mansi, sed non tamdiu natavi quamdiu Aemilia.

3 Jam pridem illa exire debebat.

4 Quamdudum in piscina est? – Jamdudum ! Tertiam horam in piscina est.

5 Horae dodrante piscinae longitudinem centies tranavit.

6 Cum piscina 25 m (viginti quinque metra) sit longa, duo kilometra et dimidium percurrit.

7 Postquam ex aqua exieris, manutergio te abstergeto.

8 Quam pecuniam theatro acquisivit, eam negotiando perdidit.

9 Quare tali difficultate nummaria laboravit ut apud pistorem victum quaerere debuerit.

10 Dicunt eum ante furnum, quotiescumque otium adesset, comoedias etiam scripsisse.

11 Vita et opera ejus haud dissimilia sunt vitae et operibus Johannis- Baptistae Poquelin, qui apud Gallos Molière vocatur.

12 Exempli gratia, auctor ille Gallus in ea comoedia, quae Avarus inscribitur, Plauti Aululariam imitatus est.


LECTIO SEPTUAGESIMA (70ª)

Male me contuderunt

1 EUCLIO, senex avarissimus, qui aurum suum in aulula quadam abscondit; secum loquitur. – Volui animum tandem confirmare hodie meum, ut bene haberem me filiae nuptiis.

2 Venio ad macellum, rogito pisces : indicant caros, agninam caram,

caram bubulam, vitulinam, cetum, porcinam, cara omnia.

3 Atque eo fuerunt cariora quod aes non erat.

4 Abeo iratus illinc, quoniam nihil est quod emere possim.

5 Accessit animus ad meam sententiam, quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem.

6 Nunc tusculum emi hoc et coronas floreas,

7 Haec imponentur in foco nostro Lari,

8 ut fortunatas faciat natae nuptias.

9 Sed quid ego conspicor ? Apertas aedes nostras! -- Vox in aedibus auditur.

10 Et strepitust intus. Num ego compilor miser ?

11 CONGRIO, coquus, ad cenam parandam missus, jam pridem in

EucIionis culina satagit. -- Aulam majorem si potes e vicinia pete :haec parva est; capere non quit.

12 EUCLIO. -- Ei mihi. Perii Hercle ! Aurum rapitur, aula quaeritur.

Apollo, quaeso subveni mihi atque adjuva ! Confige sagittis fures

thesaurarios ! -- Domum irruit; clamores verberaque audiuntur.

E PLAUTI Aulularia (versus : 371 395).

EXERCITATIO.

1 Quando vivebat Plautus ?

2 Titus Maccius Plautus natus anno 500° A.U.C. (ab Urbe condita), i.e.

anno 254 A.C. (ante Christum natum) et anno 184 A.C. mortuus esse

creditur.

3 Quamdiu vixit ? Si haec tempora sine errore constant 70 annos vixit.

4 Qualis fuit ejus vita?

5 De ea non multa sane novimus.

6 Juvenis histrio fuisse dicitur, e quodam comoedorum grege.

7 Deinde comoedias ipse scripsit, in quibus graecos auctores imitatus est.



LECTIO SEPTUAGESIMA  PRIMA (71ª)

Male me contuderunt! (Sequitur)

1 CONGRIO, domo Euclionis erumpit. -- Optati cives, populares,incolae, accolae, advenae, omnes

2 Date viam qua fugere liceat, facite totae plateae pateant.

3 Neque ego umquam nisi hodie ad Bacchas veni in Bacchanal

coquinatum.

4 Ita me miserum et meos discipulos fustibus male contuderunt.

5 Totus doleo atque oppido perii, ita me iste senex habuit gymnasium.

6 Neque ligna ego usquam gentium praeberi vidi pulchrius

7 Attat, perii hercle ego miser; adest, sequitur !

8 Scio quam rem geram : hoc ipse magister me docuit.

9 EUCLIO. – Redi ! Quo fugis nunc ? Tene, tene !

10 CONG. -- Quid, stolide, clamas?

11 EUCL. -- Quia ad tresviros jam ego deferam nomen tuum.

12 CONG. -- Quam ob rem ?

13 EUCL. -- Quia cultrum habes.

14 CONG. -- Coquum decet.

15 EUCL. -- Quid comminatus es mihi ?

16 CONG. -- Istud male factum arbitror, quia non latus fodi.

17 EUCL. -- Homo nullust (=nullus est) te scelestior qui vivat hodie!

(Ibidem, 406 419.)

7 Oliva gloriatur quod lacus in patria sua piscibus sunt refertissimi :

8 “Edepol, inquit, in his lacubus tam multi sunt pisces ut, aqua tantum

remota, apprehendi possint.

9 Marius autem : “Quod nihil est, inquit, Massiliae tot sunt pisces in

Portu Vetere ut removendi sint ad aquam navigandi causa liberandam”.

E Vita Latina.

EXERCITATIO.

1 Qua ratione potum qui “vhiskeum” apud anglos vocatur tam copiose

bibere assuefactus es ?

2 Explicabo tibi : imprimis cum aqua; postea sine aqua; denique sicut

aquam.

3 Quo tam celeriter vadis ?

4 Domum, nam mater verbera mihi pollicita est.

5 Ego vero non intellego cur sic properes.

6 Ut domum perveniam antequam pater redeat : ille enim multo

validius verberat.


LECTIO SEPTUAGESIMA ALTERA (72ª)

Male me contuderunt! (Concluditur)

1 EUCLIO. -- Sed in aedibus quid tibi meis erat negotii, me absente, nisi ego jusseram ? Volo scire.

2 CONGRIO. -- Tace ergo! Quia venimus coctum ad nuptias.

3 EUCL. -- Quid tu, malum, curas, utrum crudum an coctum edam, nisi es tutor ?

4 CONG.-- Volo scire utrum sinas an non sinas nos coquere hic cenam.

5 EUCL. -- Volo scire ego item meae domi meane salva futura.

6 CONG. -- Utinam mea mihi modo auferam quae ad te tuli salva : tua non expeto.

7 EUCL., per ludibrium. -- Scio, ne doceas, novi.

8 CONG. -- Quid est qua gratia prohibes nunc nos coquere hic cenam.

Proverbium : Fervet olla, vivit amicitia!

9 EUCL. -- Etiam rogitas, sceleste homo, qui angulos omnes mearum

aedium et conclavium mihi pervium facis.

10 lbi ubi tibi erat negotium ad focum si adfuisses, non fissile auferres

caput; merito id tibi factum est.

11 Adeo ut tu meam sententiam jam noscere possis : si ad januam huc

accesseris, nisi jussero, propius, ego te faciam miserrimus mortalis uti sis.

12 CONG. -- Quid ego nunc agam? Ego edepol veni huc auspicio malo:

nummo sum conductus; plus jam medico mercede opus est.

13 EUCL., secum aululam quae aurum suum continet ferens.

-- Hoc quidem hercle, quoquo ibo, mecum erit, mecum feram, neque istic in tantis periclis unquam committam ut sit.

14 Ita sane nunc intro omnes, et coqui et tibicinae. Coquite, facite, festinate quantum libet.

(Ibidem, 427 453.)

CARMEN

Barbapus

1 Erat in Aethiopia

Rex olim Ras Sejum.

Barbam magnam habebat.

Vocabant Barbapum.

2 Cum hoste magnum proelians,

Movebat strepitum.

Tum milites damabant :

Videte Barbapum !

3 Sed telo tandem obiit,

Confossus hostium.

Sit gloriae Aethiopiae.

Sit quoque Barbapum.

Chorus : Barbapum, Barbapum, &c.

E Palaestra Latina (n° 171).


LECTIO SEPTUAGESIMA TERTIA (73ª)

Pessimus sum artifex

1 CAROLUS. -- Heus Renate ! Quid hic agis ? Quid tibi accidit ?

2 RENATUS. -- Ipse vides, vetule Carole. Raeda progredi non vult. Machinamentum subito constitit, nescio qua de causa.

3 Manus axungia inquinavi, sed nihil invenire potui : pessimus sum artifex.

4 CAR. -- Sine inspiciam ! Ratione cogitemus ! aut ignitio aut petroleum te deficit : vis enim motrix e petroleo ignito oritur.

5 Fomes scintilla electrica accenditur Primum ignitionem probemus !

6 Axis motorius vecte tibi volvendus erit dum probo utrum in unoquoque cylindro scintilla emicet necne.

7 REN. -- Ecce! Vectis in loco suo est. Eum circumagere incipio.

8 CAR., repente sursum excutitur exclamans. – Eheu ! Quae mala

vexatio fluxus electrici tactu percuti !

9 -- Paulo post, placatus : -- Sed nunc apparatum igniarium valere scimus.

10 Inspiciamus ergo num fomes bene influat. Da mihi clavem qua carburatorii cochleas educam.

11 Cochleis eductis, carburatorii operculum tollitur.

12 REN. – Labrum aridum est. Petroleum huc non adducitur.

13 CAR. -- Antliam petroleariam digito moveamus. Vae ! Petroleum

non meat. Fortasse antliae membrana perforata est.

14 REN. -- Quid faciam? Haec mihi nimiam moram fecerunt : hac ipsa hora ad judicium adesse vellem.

15 CAR. -- Quo crimine accusatus es ? Num times ne te capite damnent ?

16 REN. -- Noli facetus esse ! Non ego accusor. Spectare tantum cupio.

Reus est clarissimus vir; patroni sunt optimi : eos libentissime audirem.

17 CAR. -- Tibi melius est pedibus ire, aut carpento meritorio uti Sine

tamen receptaculum inspiciam.

18 REN. -- Vae nobis ! Illud implere hodie mane oblitus sum. Frustra opifices egimus!

10 Quid tubulum pupugit?

11 Clavus quem hic in cummi fixum vides.

12 Clavus est caligae.

13 In hoc pago rustici caligis utuntur ferratis.

Proverbium antiquum. -- Nisi ungitur axis, tardius inceptum continuatur iter.

Proverbium recentius. -- (Compaginum) laxitas artis mechanicae anima est !

EXERCITATIO.

1 Ubi est officina raedaria ?

2 In proximo vico una est.

3 Illic petroleum venum dant oleumque.

4 Carpentaria et mechanica reficere possunt.

5 Cummesne tubulosve restituunt ? -- Ita, eos Vulcania ratione reficiunt.

6 Cummis perforata est.

7 Artifex tubulum in labrum aquae plenum mergit.

8 Cur ita facis?

9 Unde bullae exeunt, inde aer e tubulo fugit : ita quo loco punctum lateat conspici potest.


LECTIO SEPTUAGESIMA QUARTA (74ª)

Patere tua consilia non sentis?

1 Marcus Tullius Cicero, patronus clarissimus oratorque vehementissimus, in Senatu Romano Catilinae conjurationem malefactaque denuntiat :

2 “Quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra ?

3 Quamdiu etiam furor iste tuus nos eludet ? Quem ad finem sese effrenata iactabit audacia?

4 Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis uigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic

munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora uoltusque mouerunt?

5 Patere tua consilia non sentis? Constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non uides ?

6 Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos

conuocaueris, quid consili ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris ?

7 O tempora ! o mores ! Senatus haec intellegit, consul uidet; hic tamen

uiuit.

8 Viuit ? Immo uero etiam in senatum uenit, fit publici consili particeps,

notat et designat oculis ad caedem unumquemque nostrum.

9 Nos autem, fortes uiri, satis facere rei publicae uidemur, si istius furorem ac tela uitamus.

10 Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in

te conferri pestem quam tu in nos omnis iam diu machinaris.

M. TULLI CICERONIS in L. Catilinam oratio prima in Senatu habita.

10 Rector, vir satis litteratus : “Quid aures meae audiunt ? Pleonasmum!”

11 Custos autem qui hujus vocis significationem non intellexerat :

“Quid ? Maledicta in magistratum conjicis : pecunia te multabo !”

Proverbium. -- E fructu cognoscitur arbor.

EXERCITATIO.

1 Quid interest inter optimismum et pessimismum ?

2 Optimismus in meliorem. pessimismus in pejorem partern omnia accipit.

3 Potesne ambarum doctrinarum exempla dare ?

4 Philosophi duo per solitudinem quamdam siti confecti transeunt.

5 Inveniunt lagonam litri magnitudine sed in qua aqua ad dimidium

tantum continetur.

6 Prior, qui optimismum colit : “Euge ! inquit ! fortuna nos juvat, ecce lagona semiplena est ! ”.

7 Alter autem qui pessimismum : “Eheu ! ait, fortuna nos deficit : semivacua est ista lagona ! “

8 In via custos urbanus raedarum discursionem moderatur.

9 Rectori cuidam : “Tu, inquit, prorsus progredere”


LECTIO SEPTUAGESIMA QUINTA (75ª)

Epistula ad Atticum

1 Marcus Tullius Cicero Tito Pomponio Attico S.P.D. (salutem

plurimam dicit).

2 Epistulam cum a te avide exspectarem ad vesperum, ut soleo, ecce

nuntius pueros venisse Roma.

3 Voco, quaero ecquid litterarum. Negant.

4 “Quid ais, inquam, nihilne a Pomponio ?”

5 Perterriti voce et vultu, confessi sunt se accepisse, sed excidisse in via.

6 Quid quaeris? Permoleste tuli : nulla enim abs te per hos dies epistula

inanis aliqua re utili et suavi venerat.

7 Nunc si quid in ea epistula quam ante diem XVI Kalendas maias (i.e.

die 16º mensis Aprilis) dedisti fuit historia dignum scribe quam primum ne ignoremus.

8 Sin nihil praeter jocationem, redde id ipsum !

9 Sed cognosce itinera nostra, ut statuas ubi nos visurus sis.

10 In Formianum volumus venire Parilibus; inde Kalendis Majis (= die

1º mensis Maji) de Formiano proficiscemur ut Antii simus a. d. V

(ante diem quintum) Nonas Majas. (= 3º die mensis Maji) .

11 Ludi enim Antii futuri sunt. Eos Tullia spectare vult.

12 Inde cogito in Tusculanum, deinde Arpinum, Romam ad Kal. Junias

(= 1º die mensis Junii) .

13 Te aut in Formiano, aut Antii, aut in Tusculano cura ut videamus.

14 Epistulam superiorem restitue nobis et adpinge aliquid novi.

15 Scribebam Antii a.d. XV Kal. Mai. anno 695º A.U.C. (ab Urbe

condita) (= 17/4/59 ante J.-C. natum).

E CICERONIS litteris (Att. II, 8).

Proverbium. -- Ignarus redit Romam deductus asellus.

EXERCITATIO.

1 Gai miles ! oppidum oppugnando fortiter te gessisti.

2 Commeatum 15 dierum habebis. Quo adire vis ?

3 Gratias, Centurio ! Nemausum ire cupio.

4 Ludos enim qui Nemausi futuri sunt libentissime spectem.

5 Mavis gladiatorum pugnas spectare quam in hostes ipse irruere !

6 Tauromachiis adesse malo, vel etiam pilicreporum ludis.

7 Quae erit, commeatus tempore, inscriptio tua?

8 Apud patruum ero, qui aedes in foro frumentario habet.

9 Quotiescumque in difficultate nummaria sum, toties pecuniam mihi

commodat.

10 Gai miles, nulla est in te gravitas; timeo ne commeatus iste pessime succedat.


LECTIO SEPTUAGESIMA SEXTA (76 ª)

Estne tibi otium?

1 CICERO FILIUS. -- Studeo, mi pater, latine audire ea quae mihi tu de ratione dicendi graece tradidisti, si modo tibi est otium et si vis.

2 CICERO PATER. -- An est, mi Cicero, quod ego malim, quam te quam doctissimum esse ?

3 Otium autem primum est summum, quoniam aliquando Roma exeundi potestas data est,

4 deinde ista tua studia vel maximis occupationibus meis anteferrem libenter.

5 FIL. – Visne igitur, ut me graece soles ordine interrogare, sic ego te

vicissim eisdem de rebus latine interrogem.

6 PAT. -- Sane, si placet. Sic enim et ego te meminisse intellegam quae

accepisti, et tu ordine audies quae requires

7 FIL. -- In quo est ipsa vis oratoris?

8 PAT. -- In rebus et in verbis. Sed et res et verba invenienda sunt et collocanda.

9 Vox, motus, vultus, atque omnis actio eloquendi comes est; earum rerum omnium custos est memoria

10 FIL. -- Quoniam igitur invenire primum est oratoris, quid quaeret?

11 PAT. -- Ut inveniat quem ad modum fidem faciat eis quibus volet persuadere, et quem ad modum motum eorum animis adferat

12 FIL. -- Testimoniorum quae genera sunt?

13 PAT. -- Divinum et humanum. Divinum est, ut oracula, auspicia, ut vaticinationes et responsa sacerdotum.

14 Humanum, quod spectatur ex auctoritate, ex voluntate, ex oratione aut libera aut expressa in quo insunt scripta, pacta, promissa, jurata, quaesita.

E CICERONIS, Partitionibus Oratoriis (I, 1 ad II, 6).

EXERCITATIO.

1 Cur taces ? Nonne domi meae otio leniter frueris ?

2 Hic otio lenissime fruor.

3 Vos autem summa voluptate audio qui de rebus ad delectationem aptis tam diserte colloquimini.

4 Nos colIoquentes irrides.

5 Immo ! Verecundiores estis. Ambo pertinenter et nonnunquam facete

locuti estis.

6 Nonnullis tamen in quibus dissensimus exceptis ! – Ad Foederatarum Nationum Societatem pertinentibus.

7 In verbis modo dissensistis; re vera sententia nostra eadem est : in terra pax hominibus bonae voluntatis !

8 De viis tantum ad pacem condendam confirmandamque disputavimus.

9 Tali modo ante bellum praeteritum disputastis (Assimil Germanicum, L. 101). –

10 Timeo ne bellum vitari non possit : homo homini lupus.

11 A sententia tua omnino dissentio : ex illo tempore in via bona multum progressi sumus.


LECTIO SEPTUAGESIMA SEPTIMA (77ª)

Nostris navibus casus est timendus

1 Caesar naves longas aedificari in flumine Ligere quod influit in

Oceanum, remiges ex provincia institui, nautas gubernatoresque comparari jubet

2 Namque hostium naves ad hunc modum factae armataeque erant :

3 Carinae aliquanto planiores quam nostrarum navium, quo facilius vada ac decessum aestus excipere possent.

4 Prorae admodum erectae atque item puppes ad magnitudinem fluctuum tempestatumque accommodatae ;

5 naves totae factae ex robore ad quamvis vim et contumeliam perferendam.

6 transtra ex pedalibus in altitudinem trabibus confixa clavis ferreis digiti pollicis crassitudine;

7 ancorae, pro funibus, ferreis catenis revinctae;

8 pelles pro velis sive propter lini inopiam, sive eo (quod est magis veri simile),

9 quod tantas tempestates oceani, tantosque impetus ventorum sustineri

ac tanta onera navium regi velis non satis commode posse arbitrabantur.

10 Nostra classis una celeritate et pulsu remorum praestabat ;

11 reliqua, pro loci natura, pro vi tempestatum, illis erant aptiora et accommodatiora.

12 Neque enim his nostrae rostro nocere poterant, tanta in iis erat firmitudo, neque propter altitudinem facile telum adigebatur, et eadem de causa minus commode copulis continebantur.

13 Tempestates facilius ferebant et in vadis consistebant tutius et ab aestu relictae nihil saxa et cotes timebant;

14 quarum rerum omnium nostris navibus casus erat extimescendus.

E Bello Gallico, a JULIO CAESARE (III, 9 III, 13).

8 Qua de causa nautae linguam vulgarem ita implicaverunt ?

9 Quia verba quibus navarchus, quae administranda sunt, nautis imperat, brevia nec ambigua esse debent

10 Ancoram solvite ! Vela pandite ! Velum majus semel artius subnectite ! Gubernator ! Vento quam maxime adverso cursum tene !

EXERCITATIO.

1 Potesne mihi auxilium ferre ? Cymbarum certamini, quod hodie futurum est, interesse cupio, sed collega egeo.

2. Consuetus enim mihi collega tertium diem aegrotat.

3 Sed artis nauticae ego non sum peritus !

4 Nihil timueris ! Gubernabo ego et velum majus moderabor.

5 Tu autem velum anterius rudente prout te jussero contrahes aut laxabis.

6 Rudens quid est ? -- Est quod vulgus funem vocat, sed funis est qui

ad vela contrahenda vel laxanda usurpatur.

7 Scias oportet instrumenta in navibus plurima esse, quae nauticarum

rerum ignorantibus similia videntur, nomina tamen peculiaria habent.


LECTIO SEPTUAGESIMA OCTAVA (78ª)

Casus est timendus (sequitur)

1 Circiter CCXX (ducentae viginti) naves eorum paratissimae atque

omni genere armorum ornatissimae, e portu profectae, nostris adversae constiterunt.

2 Neque satis Bruto, qui classi praeerat, neque tribunis militum

centurionibusque, quibus singulae naves erant attributae, constabat

quid agerent aut quam rationem pugnae insisterent.

3 Una erat magno usui res praeparata a nostris : falces praeacutae,

insertae adfixaeque longuriis, non absimili forma muralium falcium.

4 His, cum funes, qui antemnas ad malos destinabant, comprehensi

adductique erant, navigio remis incitato, praerumpebantur.

5 Quibus abscisis, antemnae necessario concidebant, ut, cum omnis

gallicis navibus spes in velis armamentisque consisteret,

6 his ereptis omnis usus navium uno tempore eriperetur.

7 Reliquum erat certamen positum in virtute, qua nostri milites facile

superabant

8 Disjectis, ut diximus, antemnis, cum singulas binae ac ternae naves

circumsteterant, milites summa vi transcendere in hos-tium naves contendebant.

9 Quod postquam barbari fieri animadverterunt, expugnatis compluribus navibus, cum ei rei nullum reperiretur auxilium, fuga salutem petere contenderunt.

10 Ac jam conversis in eam partem navibus quo ventus ferebat tanta subito malacia ac tranquillitas exstitit, ut se ex loco movere non possent.

11 Quae quidem res ad negotium conficiendum maxime fuit opportuna,

12 nam singulas nostri consectati expugnaverunt, ut perpaucae noctis

interventu ad terram pervenerint, cum ab hora fere quarta usque ad solis occasum pugnaretur. Ibidem.

Carmen nauticum

1 Vergebat sol ad septembrem

Conspeximus cum trierem

Punica terra quae profecta

Spumas salis infindebat :

Trinacriam intendebat

Chorus : Bibendum est e lagona !

Amatoribus propina !

Prosit Senatui Romano

Plebique. Poeni sed malam

Omnes ad crucem abeant !

2 Cum navarchus vidit Poenos

Ad concursum advocat nos.

Rostro trierem percussimus.

Securi gladioque istos

Demisimus ad inferos.


LECTIO SEPTUAGESIMA NONA (79ª)

Vasa escaria lavi

1 Inquilinus qui plures jam abhinc menses habitationis mercedem non

solverat,

2 erum adiit eique difficultates suas nummarias tanta eloquentia

explanavit,

3 ut ille se benevolentissimum ostenderit et dimidiam partem de

mercede se libenter detracturum promiserit.

4 -- At ego, inquit debitor, nolo a te benevolentia vinci.

5 Itaque alteram dimidiam partem libentissime detraham.

6 Viator quidam, cum nondum navigavisset umquam, in navem

ascendens tremorem difficulter reprimebat.

7 Ut se confirmaret, nautam interrogavit num hujuscemodi naves saepe

naufragio mergerentur.

8 Nauta autem : “Nequaquam saepe, sed semel tantum !”.

9 Mater, postquam obsonata domum redierat liberos interrogavit num

recte egissent.

10 Qui pueri laude dignissimi responderunt.

11 PRIMUS. -- Ego vasa escaria lavi.

ALTER. -- Ego autem ea abstersi.

ULTIMUS. -- Ego vero fragmenta collegi et glutine piscario

conglutinavi.

12 Vir ejusque conjux in magna taberna varia emunt sibi necessaria.

13 Sed turba magis magisque affluente, alter ab altera prorsus

separantur, neque ullo modo vir uxorem reperire potest neque uxor

virum.

14 Quem conturbatum interrogat venditrix : “Quid quaeris, Domne?”.

15 ILLE, suspirans. -- Uxorem amisi!

16 Statim VENDITRIX, imperturbata. -- Vestimenta funebria in superiore tabulato, a dextera parte !

E Vita Latina (maj. 1961, A. RODOT).

EXERCITATIO.

1 Quid accidit ? Quem fragorem audivimus ?

2 Ancilla lavando vasa escaria fregit.

3 Catinorum fictilium strues e manibus ejus lapsa decidit.

4 Nihil aliud est faciendum quam fragmenta verrere et ea in

purgamenta rejicere.

5 Nunc quomodo mensam sternam ? Quid in manteli apponam ? Num vasa castrensia exponam ?

6 Hospitibus nostris in vasis castrensibus cibos praebere non decet.

7 Potius vasa appone quae Ludovicus avunculus matrimonii nostri

tempore nobis donavit.

8 Johanna ! Noli hos botulos in ista atra sartagine porrigere ! Lances in abaco non desunt.

9 Vae ! Lux nos deficit.

10 Cessant opifices electrici.

11 Ubi sunt candelae ? Da mihi sulphuratorum capsulam !

12 Euge ! Antiquo illuminandi modo epulabimur.

13 Mel meum, ne tali modo vociferata sis ! Sunt in parietibus aures.



LECTIO OCTOGESIMA (80ª)

Studio flagramus Urbis lustrandae

1 – Roma ! Roma ! Omnes vectores e curribus descendite !

2 -- Utinam amici nostri in statione nos exspectent ! Sine eorum auxilio, quid in hac urbe ignota faciamus ?

3 – Aspice ! Domnum prope exitum, cum vestibus cinereis et domnam cum stola crocea, qui ambo nobis manibus significant.

4 -- Salvete, optimi amici ! Ut valetis ?

5 -- Salvete et vos ! Valemus ! Vos autem ? Bene iter fecistis ?

6 – Optime ! Lectulos conduxeramus, toto itinere dormivimus, et mane sole splendido experrecti sumus.

7 -- Si fessi non estis, postquam impedimenta vestra domi reliqueritis, urbem extemplo lustrare poteritis.

8 -- Consilium tuum nostris cum optatis valde congruit. Studio flagramus urbis lustrandae.

9 -- Raeda meritoria in stationis platea nos exspectat. Sine me vidulum ferre.

10 Rector, duc nos domum meam, in via Flaminia, numero tricesimo septimo.

11 -- Tardius perge, obsecro te ! Nihil videre possumus

12 -- Hic domi sumus. Intrate quaeso En cubiculum vestrum.

13 – Labellum habetis in cubiculo, cum aquae frigidae et calidae epistomiis, sed est quoque balneum.

14 -- Si lavari vultis, ecce sapo et manutergia. Eadem libertate, qua domi vestrae, frui potestis.

15 -- Antequam abeamus, poculum caffei una sumamus.

16 -- Quo ibimus ?

17 -- Primum in Janiculum montem ascendemus unde totam urbem

conspicere poterimus.

EXERCITATIO.

1 Ubi sunt uxores nostrae ?

2 Paucis abhinc minutis ante frontem tabernae aurariae constiterunt.

3 Illuc eamus visum !

4 Haec armilla argentea mihi non displicet.

5 Potius aspice hoc monile aureum.

6 Nec armillas, nec monilia nec anulos quaero, sed speculum et pectinem.

7 Haec in magna taberna inveniemus.

8 Opus est acubus et filo. -- Laneo an xylino ? -- Serico.

9 Nunc apud sutorem calceos inspiciamus.

10 Emptiones nostras sportula capere nequit.

11 Nonnullas in pera collocare possum.

12 Ubi sunt viri nostri ?

13 Maritus meus est in tonstrina, tuus apud vestificem.

14 Oblita sum ei subuculam et sudaria emere.

15 Ne, mater, suam !


LECTIO OCTOGESIMA PRIMA (81ª)

Tarpeia rupes prope est Capitolinum montem

1 -- Huc accedite. Hinc prospectus late patet.

2 -- Non credebam urbem tam latam esse. Quod flumen hoc est ?

3 -- Tiberis urbem in partes duas dividit et usque ad portum Ostiensem fluit.

4 -- Et prope nos, hi horti cum lacu medio ?

5 -- Sunt horti Caesariani. Lacus ad naumachias exhibendas a Caesare Augusto effossus est.

6 -- Pone eos vides Pontem Sublicium qui olim sublicis innitebatur.

7 -- Trans Tiberim, collis hic proximus est mons Capitolinus, cum

templo Jovis Optimi Maximi ad sinistram et Rupe Tarpeia ad dextram.

8 -- Cur dicunt Rupem Tarpeiam prope Capitolinum montem esse?

9 -- Quia viri clarissimi triumphantes in clivum Capitolinum

ascendebant, sed rei publicae proditores e Rupe Tarpeia, quae proxima est, praecipitabantur.

10 -- Nonnunquam iidem erant et brevis erat via ab honoribus ad supplicium !

11 -- Haec moles quae in ripa dextra Tiberis apparet, nonne Hadriani Mausoleum est ?

12 -- lta, et ad dextram Vaticanus mons cum Petriana Basilica.

13 -- Cras Civitatem Vaticanam visitabimus et fortasse Summum Pontificem videbimus.

14 -- Ubi est forum ?

15 -- Id non videmus, nam Capitolino monte occultatur, sed a summo Capitolino monte longe lateque aspicitur.

16 -- Hic pons ferriviarius quem ad orientem videmus, pyrobolisne aeriis destructus est?

17 – Proh ! Omnino erras. Perendie tibi documentum de illa quaestione legendum praebebo.

EXERCITATIO.

1 Placet domum redire. Sine eam inspiciamus.

2 In limine sumus. Januam aperimus.

3 Nocte eam pessulo claudimus. Est quoque sera quae clave aperitur.

4 Per fauces ad atrium pervenimus. Atrium est domus membrum ubi majorem diei partem agimus.

5 Apud antiquos non erat omni ex parte coopertum.

6 Per compluvium, non solum aer et lux penetrabant, sed etiam aqua pluvialis, quae in impluvio recipiebatur.

7 Nostris temporibus, piscina cum piscibus cyprinis sufficit !

8 Hoc lacunar e cedrinis trabibus conspicuis confectum vere mirabile est.

9 Non sunt cedrinae trabes, sed abiegnae.

10 In eodem tabulato sunt culina, triclinium et bibliotheca.

11 Hoc vaporario hiemali tempore calefimus.

12 Est quoque caminus magnus ubi stipites comburi possunt.

13 Per gradus ad cubicula ascendamus.

14 Visne librum quem in lecto legens somnum facilius capere possis ?

15 Fac videam istum, in summo repositorio.

16 Admove sellam vel scabellum cujus auxilio eum attingere possim.


LECTIO OCTOGESIMA ALTERA (82ª)

Monstratorem sequimini !

1 Cum paucos dies Romae commoremur et parum temporis igitur habeamus, monstratore utamur, qui nobis res praecipuas ostendat et illustret.

2 – Ecce ! Peropportune adest monstrator. Hic nobis utilissimus erit.

3 Dic, quaeso, optime vir, quae possumus hodie celeriter invisere ?

4 -- Primum ad templum Sancto Petro dicatum vos ducam, quod, ut omnibus est notum, maximum est Christianitatis.

5 – Euge ! Cupiditate flagramus id videndi. Nulla mora facta, raeda meritoria petamus celeberrimum templum !

6 -- Quae est templi magnificentia et moles !

7 -- Amplissima platea, quam ante oculos habemus, utraque parte porticu circumdata est in apside curvata, et columnis suspensa.

8 Aedificium sustinet magnum illum tholum, qui alte eminet et ab omnibus urbis regionibus aspicitur.

9 Tholus metra centum triginta duo patet in altitudinem, duo et quadraginta in latitudinem.

10 Spatium medium templi tanta est amplitudine ut, cum in eo consistis, vagus et solus videaris et timor quidam religiosus te perfundat.

11 Alae dextra et sinistra multas habent aediculas tabulis pictis et marmore ornatas.

12 Miro splendore est lacunar, auro distinctum et coloribus splendidis ornatum.

13 Praeterea statuae marmoreae, mirabili artificio perfectae, sunt

omnibus in partibus collocatae, quae Sanctorum et Pontificum imagines

reddunt.

14 Animadvertite praeclarum altare, quod in media basilica se attollit : in eo nulli sacerdoti, praeter Pontificem, missam celebrare licet.

15 Tempus, malum !, fugit et iam hora statuta adest, qua templi valvae clauduntur nec iam licet in summum tholum ascendere, unde longe lateque patet prospectus pulcherrimus.

9 Cum via inter montes duos transit, quomodo pars ejus summa

vocatur ? -- Jugum vocatur, sed hoc nomen apud nonnullos auctores montem ipsum summum designat.

10 Ante et post jugum, via vallem saepe sequitur.

11 Montium culmina nive candent.

12 Saxa abrupta faucibus eminent.

13 Semita ponte ligneo rivum transit et ad metalla ducit.

14 Tellus horum montium ferro, cupro, stanno, plumbo, auro, carbone,

adamante, abundat. In his montibus, ferrum, cuprum, stannum, plumbum, aurum adamas abundanter nascuntur.

15 Hae divitiae simul in uno loco inveniri non possunt.

16 Euge ! Naturalem historiam bene novisti.

EXERCITATIO.

1 Quid est Misenum ?

2 Est promuntorium prope Neapolim situm.

3 Qua in caeli regione ? -- Ad Occidentem spectans.

4 Quae sunt ceterae caeli regiones ? -- Sunt Septentrio, Oriens, et Meridies seu Auster.

5 Australia est insula in hemisphaerio australi sita, ubi Canga, marsupialis lectionis 79ae, nata est.

6 Hispania est paeninsula quae Hiberia dicitur.

7 Sinus Ligusticus est illa pars maris quam litus ligusticum amplectitur, vel Liguriae ora maritima, quae in arcum curvata est.

8 Hujus litoris portus praecipuus Genua est.


LECTIO OCTOGESIMA TERTIA (83ª)

Monstratorem sequimini (concluditur)

1 In platea, quae a Venetia nuncupatur, mirabile visu est monumentum, quod in honorem Victoris Emmanuelis II (huius nominis secundi), regis Italorum, aedificatum est.

2 Ex hoc monumento, quod per gradus multos et tabulata assurgit, oculis est subiectum forum romanum, cuius plurimae sunt reliquiae.

3 Eminent inter omnia arcus, qui in honorem Titi, Septimii Severi,

Constantini imperatorum aedificati sunt, quibus imagines insculptae sunt, quae rerum ab iis gestarum memoriam produnt.

4 -- Quam multa attento animo et diligenter lustranda sunt !

5 -- Si a Capitolino monte prospicimus, ecce dextra Basilica Iulia, Vestalium domus et templum Iovis Statoris.

6 Videmus deinde templum Veneri et Romae dicatum et Basilicam a

Constantino imperatore exstructam.

7 Sinistra apparet Curia Maxima, intra cuius parietes Cicero ille multas et luculentas orationes habuit.

8 Nec sunt praetereunda Rostra, quo oratores ascendebant ut in contionibus de re publica agerent.

9 Non sufficiat dies, si omnia numerare velimus !

10 Exstant, ut videtis, columnae marmoreae et reliquiae templorum, quorum praecipua sunt templum Saturni, templum Castoris et Pollucis et templum Vestae.

11 -- Displicet quod nimis multae sunt reliquiae nec otium est nobis singulatim eas videndi.

12 -- Quod certe faciemus, cum maiore temporis spatio frui poterimus.

10 Palea variis usibus usurpatur, e.g. ad jumentorum stramentum conficiendum.

11 Quae sunt praecipua ferramenta rustica ?

12 Jam aratrum, occam, falcem cognoscis; adde ligonem, palam, rastellum.

13 His usus rem rusticam callere potes

14 Hodie documentum mihi praebere debebas, ad pontem ferriviarium quem nudius tertius vidimus pertinens.

15 Mihi ignosce ! Hujus rei oblitus sum. Nunc tempus est otiandi. Si vis, proxima hebdomada hoc videbimus.

EXERCITATIO.

1 In campo sunt agri, prata, villae.

2 Latifundia, ut e verbo intellegi potest, sunt lati fundi, id est magnae villae, quorum agri multa jugera complectuntur.

3 Agricolae aratro agros arant.

4 Postea semina in sulcos spargunt, et humum occa aequant.

5 Quid seminant ? -- Frumentum, hordeum, secale, et etiamnunc oryzam.

6 Dum seges crescit, rustici caelum saepe inspiciunt.

7 Nix, grando, gelu, diluvium, ventus, siccitas, uno die cunctas segetes corrumpere possunt.

8 Segetes flavescunt, mox messores eas falcibus secabunt.

9 Frumentum in horreo coacervatur donec ad molam transferatur.


LECTIO OCTOGESIMA QUARTA (84ª)

A diurnario nostro accepimus

1 Acta diurna ! Acta diurna quis emit ?

2 Quanti constant? -- 50 libellis ! Gratias, Domne !

3 Incredibile est ! Quae funesta calamitas ! Vide ! Lege ipse !

4 Vesuvii eruptio. Oppida sepulta Incredibile prorsus !

5 Certiores facti sumus maximam calamitatem Campaniae incidisse.

6 Haec a diurnario nostro, C. Plinio Secundo accepimus :

7 “Miseni A.D. 9 kal. septembres anno 832º U.C. (Urbis conditae).

8 Praecesserat per multos dies tremor terrae, minus formidolosus quia

Campaniae solitus.

9 Illa veto nocte ita invaluit ut non moveri omnia sed verti crederentur.

10 Tum demum excedere oppido visum (est). Egressi tecta

consistimus. Multa ibi miranda, multas formidines patimur.

11 Nam vehicula, quae produci jusseramus, quamquam in pianissimo

campo,

12 in contrarias partes agebantur ac ne lapidibus quidem fulta in eodem

vestigio quiescebant.

13 Praeterea mare in se resorberi et tremore terrae quase repelli videbamus.

14 Certe processerat litus, multaque animalia maris siccis harenis detinebat.

15 Ab altero latere, nubes atra et horrenda, ignei spiritus tortis

vibratisque discursibus disrupta,

16 in longas flammarum figuras dehiscebat;

17 fulguribus illae et similes et majores erant”

Ex Actis Diurnis (LIII).

CARMEN

Calix Sanctus

1 Provinciae propinemus

Celebrandae patriae !

Omnes ordine bibamus

Merum nostrae vineae !

Chorus : Calix sancte, ignis plene,

Fund(e) animis,

Ardorem funde laetum,

Viresque fortium.

2 Gentis liber(ae) et antiquae

Optat cladem Barbarus :

Lingua nostra si taceret,

Decus nostr(um) occideret.

3 Immo gentis resurgentis

Prima simus semina !

Et latinae civitatis

Condamus fundamina.


LECTIO OCTOGESIMA QUINTA (85ª)

Tot Aquarum molibus !

I

1 Cum omnis res ab imperatore delegata intentiorem exigat curam, sitque nunc mihi a Nerva Augusto, nescio diligentiore an amantiore rei publicae imperatore,

2 aquarum injunctum officium, cum ad usum turn ad salubritatem atque

etiam securitatem urbis pertinens,

3 primum ac potissimum existimo, sicut in ceteris negotiis institueram, nosse quod suscepi.

II

4 Quapropter hujus commentarii pertinebit fortassis et ad successorem utilitas,

5 sed cum inter initia administrationis meae scriptus sit, in primis ad meam institutionem regulamque proficiet


X

6 Agrippa Virginem in agro Lucullano collectam Romam perduxit.

7 Virgo adpellata est quod quaerentibus aquam militibus virguncula venas quasdam monstravit,

8 quas secuti, qui foderant, ingentem aquae modum invenerunt.

9 Concipitur Virgo palustribus locis, signino circumjecto continendarum scaturiginum causa

XV

10 Ductus Anienis novi efficit passuum quinquaginta octo milia septingentos, ex eo, rivo subterraneo passuum quadraginta novem milia trecentos,

11 et propius urbem opere arcuato passuum sex milia quadringentos

nonaginta unum.

12 Hi sunt arcus altissimi, sublevati in quibusdam locis pedes centum novem.

8 Paulum reluxit, quod non dies nobis, sed adventantis ignis indicium videbatur.

9 Et ignis quidem longius substitit; tenebrae rursus, cinis rursus, multus et gravis.

10 Hunc identidem adsurgentes excutiebamus; operti alioqui atque etiam oblisi pondere essemus.

11 Tandem illa caligo tenuata quasi in fumum nebulamve excessit.

12 Mox dies verus; sol etiam effulsit, luridus tamen, qualis esse, cum deficit, solet.

13 Occursabant trepidantibus adhuc oculis mutata omnia altoque cinere

tanquam nive obducta.

14 Regressi tamen Misenum curatisque utcumque corporibus,

suspensam dubiamque noctem spe ac metu exegimus. Ibidem.

XVI

13 Tot aquarum tam multis necessariis molibus pyramidas videlicet

otiosas compares, aut cetera inertia sed fama celebrata graecorum !

Ex JULII FRONTINI, De Aquaeductu urbis Romae.

EXERCITATIO.

A diurnario (concluditur). (coninuação da lição 97)

1 Nec multo post, illa nubes descendere in terras, operire maria;

2 cinxerat Capreas et absconderat.

3 Jam cinis, adhuc tamen rarus.

4 Respicio : densa caligo tergis imminebat, quae nos torrentis modo

infusa terrae sequebatur.

5 Audires ululatus feminarum, infantium quiritatus, clamores virorum.

6 Alii parentes, alii liberos, alii conjuges vocibus requirebant, vocibus

noscitabant.

7 Hi suum casum, illi suorum miserabantur; erant qui metu mortis

mortem precarentur.


LECTIO OCTOGESIMA SEXTA (86ª)

Quam horribile monstrum !

1 Poppaedius nauta, cum in scapha remigaret, ecce repente marinum

draconem respexit.

2 POPPAEDIUS. – Mehercule ! Quam horribile monstrum !

3 MONSTRUM, Poppaedium, qui non summa erat pulchritudine,

inspiciens. -- Eadem tibi dicturus fui !

4 SENEX. – Tuane est haec sagitta?

5 PUER. – Quid fractum est?

6 SUNEX.- Nihil fracture est.

7 PUER. – Bene, mea sagitta est.

Ex Actis Diurnis (LIII).

8 Cosinus, physicus peritissimus, de bestiolarum moribus motibusque

inquirebat.

9 In laboratorio suo muscas, formicas, locustas, cimices, pediculos, etc.,

alebat.

10 Quondam pulicem condocefactum cum descriptione a magistro data, accepit.

11 Ex hac descriptione, quibus vocibus bestiola oboediret scire potuit.

12 Experimentum primum paravit. Cum vir esset doctus et methodicus, eventa omnia in chartis idoneis notabat.

13 Omnibus rebus in suis locis positis, pulici imperavit : “Exsili !”.

14 Pulex exsiluit. Cosinus eventum in commentariis notavit.

15 Deinde artis chirurgicae, in qua olim se exercuerat, memor, pulicis cruscula desecuit et experimentum alterum paravit.

16 Iterum pulici : “Exsili !” imperavit. Pulex autem non exsiluit.

6 LXXIV -- Mensuris actis, illud detegitur : 10 000 (decem milia)

quinariarum intercidisse, dum beneficia sua principes secundum modum in commentariis adscriptum temperant

7 LXXV -- Cujus rei causa est fraus aquariorum, quos aquas ex ductibus publicis in privatorum usus derivare deprehendimus,

8 sed et plerique possessores, quorum agris aqua circumducitur, formas

rivorum perforant

9 LXXVI -- Inriguos agros, tabernas, cenacula etiam, corruptelas denique, omnes perpetuis salientibus instructas invenimus

10 CXV -- Etiam ille aquariorum tollendus est reditus quem vocant “puncta”.

11 Longa ac diversa sunt spatia per quae fistulae tota meant urbe latentes sub silice.

12 Has comperi per eum qui adpellabatur “a punctis”, passim

convulneratas, omnibus in transitu negotiationibus praebuisse peculiaribus fistulis aquam.

13 Quo efficiebatur ut exiguus modus ad usus publicos perveniret

17 In commentariis notare non dubitavit :

18 “Cruribus abscisis, pulex obsurdescit”.

Ex Actis Diurnis (XL)

14 CXXX -- Legis contemptores non negaverim dignos poena quae

intenditur, sed neglegentia longi temporis deceptos leniter revocari oportuit.

15 In reliquum vero opto ne exsecutio legis necessaria sit, cum officii fidem etiam per offensas tueri praestiterit.


LECTIO OCTOGESIMA SEPTIMA (87ª)

Macti virtute estote

1 Macti virtute estote, vos qui usque ad hanc ultimam lectionem pervenistis!

2 Si in his lectionibus prosequendis propositum discendi modum servavimus,

3 multa tritissimaque verba nobis quase amici et familiares facti sunt;

4 variarum sententiarum exempla in auribus nostris impressa sunt;

5 ipsius denique grammaticae jam non omnino ignari sumus.

6 Attamen, si lingua latina nobis amica facta est, ad meliora etiam nunc progredi possumus.

7 Nam primum usque ad libri finem “undam alteram” pervolvemus.

8 Praeterea cotidie librum qualibet pagina aperiemus, lectiones

quasdam relegemus, annotationes iterum consulemus, discos iterum audiemus,

9 donec omnia, quae hoc in libro inveniri possunt, sine ulla animi contentione capiemus.

10 Postea ultra pergendum erit, sine hac conversionum annotationumque fultura, quae nobis huc usque numquam defuit.

11 Per nos ipsos jam inveniamus oportebit, libros, documenta, praecepta, atque etiam amicos, qui nobis ad haec comparanda, vel colloquiis vel epistulis, auxilium dent.

12 Eos libros, exempli gratia, nobis comparare poterimus quorum excerpta in hoc opere posita magis placuerunt.

13 Si libros legerimus, eos legendo tales stimulos ad novos libros vel

commentarios legendos inveniemus, ut legenda numquam nos deficere possint.

14 Grammatica vero, quamquam saepe ejus regulis potior est usus, non tamen omnino ac temere neglegenda est.

15 Primum igitur appendicem grammaticalem, quae in ultimis libri

paginis continetur, iterum iterumque revolvemus, postea autem utile erit accuratiora completioraque opera consulere.

16 Qua in re, hujus consilii semper meminisse debemus :

17 Artem activam, quae in latine loquendo, latine legendo, latine scribendo, latine cogitando consistit, et doctrinam, qua

morphologiam et syntaxim intellegere possumus, semper inter se conjungere et copulare debemus.

18 His praeceptis freti, aeronautarum proverbium nobis audacter arripiamus : per ardua ad astra

19 Nunc vestris viribus confisi, ipsi feliciter evoletis !

20 Valete, Optimi Lectores, et linguam nostram amate !


Bibliografie:

Dictionare:

  • Gutu, Gh., Dictionar latin-român, din perioada de aparitie (Bucuresti, 1966, editia I) pâna în prezent;
  • Gramatici:
  • Barbu, N. I., Vasilescu, T. I., Gramatica Latina (fonetica, morfologie, sintaxa, appendix), Bucuresti, 1969, sau oricare alta editie ulterioara
  • Bujor, I., Chiriac, Fr.,Gramatica Limbii Latine, editiile I si II, 1956 si 1971;
  • Cretia Gabriela, Morfologia istorica a verbului latin, Editura Univerisitatii din Bucuresti, 1999
  • Ernout A et Thomas F., Syntaxe latine. Ed. Klincksieck, Paris, 1954
  • Fisher Iancu, Latina dunareana, Editura Stiintifica si Enciclopedica, 1985
  • Matei, Virgil, Gramatica limbii latine, Editura Scripta, Bucuresti, 1994
  • Palmer, R. L., The Latin Language, London, 1968
  • Pârlog, Maria, Gramatica limbii latine, Editura All, 2001
  • Reiheimer Rîpeanu, Sanda, Lingvistica romanica, Editura All, 2001

Obiective cursului de limba latina:


Competente generale (competentele generale sunt mentionate în fisa specializarii)











Competente specifice disciplinei


- Cunoasterea continuturilor teoretice actuale ale disciplinei;

- Utilizarea adecvata a conceptelor operationale specifice disciplinei;

- Receptarea, analiza si aplicarea în exercitii a unei varietati de structuri lingvistice si de documente autentice prezente în limba latina

- Formarea unei conceptii sistemice asupra raporturilor dintre limba latina si limbile romanice, româna, franceza

2. Instrumental-aplicative

- Folosirea unor instrumente de analiza în scopul interpretarii unei varietati de texte literare latine

- Receptarea, analiza si aplicarea în exercitii a structurilor lingvistice prezente în literatura latina prin: identificarea valorilor sintactice si a relatiilor sintactice la nivelul frazei, prin folosirea lexicului circumscris domeniilor elocintei, filosofiei, istoriei si literaturii prin recunoasterea etimonului latin al neologismului

- Identificarea unor marci ale discursului juridic, filosofic, istoric si literar pe baza traducerii unor textele latinesti

3. Atitudinale

- Constientizarea contributiei limbii latine si a civilizatiei romane la constituirea fondului european comun al societatii contemporane si la elaborarea modelului cultural european

- Dezvoltarea unei gândiri logice si critice prin descoperirea si exersarea elementelor si structurilor specifice limbii latine si civilizatiei romane prezente în diverse domenii ale cunoasterii si actiunii umane, familiarizarea cu elemente de cultura din patrimoniul literar latin, reperabile în literatura universala

- Asumarea constienta a unor repere fundamentale din patrimoniul spiritual european





Politica de confidentialitate | Termeni si conditii de utilizare



DISTRIBUIE DOCUMENTUL

Comentarii


Vizualizari: 269
Importanta: rank

Comenteaza documentul:

Te rugam sa te autentifici sau sa iti faci cont pentru a putea comenta

Creaza cont nou

Termeni si conditii de utilizare | Contact
© SCRIGROUP 2024 . All rights reserved